Hannibal
Nepos, Cornelius
Cornelius Nepos. Cornelii Nepotis Vitae. Fleckeisen, Alfred; Halm, Karl, editors. Leipzig: Teubner, 1886.
at Eumenes soluta epistula nihil in ea repperit nisi quae ad irridendum eum pertinerent. cuius rei etsi causam mirabatur neque reperiebat, tamen proelium atatim committere non dubitavit. horum in concursu Bithyni Hannibalis praecepto universi navem Eumenis adoriuntur. quorum vim rex cum sustinere non posset, fuga salutem petiit, quam consecutus non esset, nisi intra sua praesidia se recepisset, quae in proximo litore erant collocata.