Hannibal

Nepos, Cornelius

Cornelius Nepos. Cornelii Nepotis Vitae. Fleckeisen, Alfred; Halm, Karl, editors. Leipzig: Teubner, 1886.

Tali cohortatione militum facta classis ab utrisque in proelium deducitur. quarum acie constituta, priusquam signum pugnae daretur, Hannibal, ut palam faceret suis, quo loco Eumenes esset, tabellarium in scapha cum caduceo mittit. qui ubi ad naves adversariorum pervenit epistulamque ostendens se regem professus est quaerere, statim ad Eumenem deductus est, quod nemo dubitabat quin aliquid de pace esset scriptum. tabellarius ducis nave declarata suis eodem, unde erat egressus, se recepit. at Eumenes soluta epistula nihil in ea repperit nisi quae ad irridendum eum pertinerent. cuius rei etsi causam mirabatur neque reperiebat, tamen proelium atatim committere non dubitavit. horum in concursu Bithyni Hannibalis praecepto universi navem Eumenis adoriuntur. quorum vim rex cum sustinere non posset, fuga salutem petiit, quam consecutus non esset, nisi intra sua praesidia se recepisset, quae in proximo litore erant collocata.