Hamilcar
Nepos, Cornelius
Cornelius Nepos. Cornelii Nepotis Vitae. Fleckeisen, Alfred; Halm, Karl, editors. Leipzig: Teubner, 1886.
erat praeterea cum eo adulescens illustris, formosus, Hasdrubal, quem nonnulli diligi turpius, quam par erat, ab Hamilcare loquebantur (non enim maledici tanto viro deesse poterant). quo factum est ut a praefecto morum Hasdrubal cum eo vetaretur esse. huic ille filiam suam in matrimonium dedit, quod moribus eorum non poterat interdici socero genero.