Timoleon

Nepos, Cornelius

Cornelius Nepos. Cornelii Nepotis Vitae. Fleckeisen, Alfred; Halm, Karl, editors. Leipzig: Teubner, 1886.

qui quidem, cum suas laudes audiret praedicari, numquam aliud dixit quam se in ea re maxime dis agere gratias atque habere, quod, cum Siciliam recreare constituissent, tum se potissimum ducem esse voluissent. nihil enim rerum humanarum sine deorum numine geri putabat; itaque suae domi sacellum Automatias constituerat idque sanctissime colebat.

Ad hanc hominis excellentem bonitatem mirabiles accesserant casus. nam proelia maxima natali suo die fecit omnia, quo factum est ut eius diem natalem festum haberet universa Sicilia. huic quidam Laphystius, homo petulans et ingratus, vadimonium cum vellet imponere, quod cum illo se lege agere diceret, et complures concurrissent, qui procacitatem hominis manibus coercere conarentur, Timoleon oravit homines, ne id facerent. namque id ut Laphystio et cuivis liceret, se maximos labores summaque adiisse pericula. hanc enim speciem libertatis esse, si omnibus, quod quisque vellet, legibus experiri liceret.