Phocion
Nepos, Cornelius
Cornelius Nepos. Cornelii Nepotis Vitae. Fleckeisen, Alfred; Halm, Karl, editors. Leipzig: Teubner, 1886.
Phocion Atheniensis etsi saepe exercitibus praefuit summosque magistratus cepit, tamen multo eius notior est integritas vitae quam rei militaris labor. itaque huius memoria est nulla, illius autem magna fama, ex quo cognomine Bonus est appellatus.