Eumenes
Nepos, Cornelius
Cornelius Nepos. Cornelii Nepotis Vitae. Fleckeisen, Alfred; Halm, Karl, editors. Leipzig: Teubner, 1886.
hunc sibi Perdiccas adiunxerat magno studio, quod in homine fidem et industriam magnam videbat, non dubitans, si eum pellexisset, magno usui fore sibi in eis rebus quas apparabat. cogitabat enim, quod fere omnes in magnis imperiis concupiscunt, omnium partes corripere atque complecti.