Eumenes

Nepos, Cornelius

Cornelius Nepos. Cornelii Nepotis Vitae. Fleckeisen, Alfred; Halm, Karl, editors. Leipzig: Teubner, 1886.

sed non passi sunt ii qui circa erant, quod videbant Eumene recepto omnes prae illo parvi futuros. ipse autem Antigonus adeo. erat incensus, ut nisi magna spe maximarum rerum leniri non posset.

Itaque cum eum in custodiam dedisset et praefectus custodum quaesisset, quem ad modum servari vellet, 'ut acerrimum' inquit 'leonem aut ferocissimum elephantum': nondum enim statuerat, conservaret eum necne.