Agesilaus

Nepos, Cornelius

Cornelius Nepos. Cornelii Nepotis Vitae. Fleckeisen, Alfred; Halm, Karl, editors. Leipzig: Teubner, 1886.

fecit idem in exercitationum generibus, ut, qui ceteris praestitissent, eos magnis afficeret muneribus. his igitur rebus effecit ut et ornatissimum et exercitatissimum haberet exercitum. huic cum tempus esset visum copias extrahere ex hibernaculis, vidit, si, quo esset iter facturus, palam pronuntiasset, hostes non credituros aliasque regiones praesidiis occupaturos neque dubitaturos aliud eum facturum ac pronuntiasset. itaque cum ille Sardis iturum se dixisset, Tissaphernes eandem Cariam defendendam putavit. in quo cum eum opinio fefellisset victumque se vidisset consilio, sero suis praesidio profectus est. nam cum illo venisset, iam Agesilaus multis locis expugnatis magna erat praeda potitus. Laco autem cum videret hostes equitatu superare, numquam in campo sui fecit potestatem et is locis manum conseruit, quibus plus pedestres copiae valerent. pepulit ergo, quotienscumque congressus est, multo maiores adversariorum copias et sic in Asia versatus est, ut omnium opinione victor duceretur.