Epaminondas

Nepos, Cornelius

Cornelius Nepos. Cornelii Nepotis Vitae. Fleckeisen, Alfred; Halm, Karl, editors. Leipzig: Teubner, 1886.

idem ille Meneclides cum huic obiceret, quod liberos non haberet neque uxorem duxisset, maximeque insolentiam, quod sibi Agamemnonis belli gloriam videretur consecutus: at ille 'desine,' inquit 'Meneclida, de uxore mihi exprobrare: nam nullius in ista re minus uti consilio volo.' (habebat enim Meneclides suspicionem adulterii.) 'quod autem me Agamemnonem aemulari putas, falleris. namque ille cum universa Graecia vix decem annis unam cepit urbem, ego contra ea una urbe nostra dieque uno totam Graeciam Lacedaemoniis fugatis liberavi.'