Epaminondas

Nepos, Cornelius

Cornelius Nepos. Cornelii Nepotis Vitae. Fleckeisen, Alfred; Halm, Karl, editors. Leipzig: Teubner, 1886.

Hic uxorem numquam duxit. in quo cum reprehenderetur a Pelopida, qui filium habebat infamem, maleque eum in eo patriae consulere diceret, quod liberos non relinqueret, 'vide' inquit 'ne tu peius consulas, qui talem ex te natum relicturus sis. neque vero stirps potest mihi deesse: namque ex me natam relinquo pugnam Leuctricam, quae non modo mihi superstes, sed etiam immortalis sit necesse est.'