Datames

Nepos, Cornelius

Cornelius Nepos. Cornelii Nepotis Vitae. Fleckeisen, Alfred; Halm, Karl, editors. Leipzig: Teubner, 1886.

Datames etsi longe aberat ab iis regionibus et a maiore re abstrahebatur, tamen regis voluntati morem gerendum putavit. itaque cum paucis, sed viris fortibus navem conscendit, existimans, quod accidit, facilius se imprudentem parva manu oppressurum quam paratum quamvis magno exercitu. hac delatus in Ciliciam, egressus inde, dies noctesque iter faciens Taurum transit eoque quo studuerat venit. quaerit quibus locis sit Aspis: cognoscit haud longe abesse profectumque tum venatum. quem dum speculatur, adventus eius causa cognoscitur. Pisidas cum iis, quos secum habebat, ad resistendum Aspis comparat.