Datames

Nepos, Cornelius

Cornelius Nepos. Cornelii Nepotis Vitae. Fleckeisen, Alfred; Halm, Karl, editors. Leipzig: Teubner, 1886.

ipse agresti duplici amiculo circumdatus hirtaque tunica, gerens in capite galeam venatoriam, dextra manu clavam, sinistra copulam, ita vinctum ante se Thuynem agebat, ut si feram bestiam captam duceret. quae cum omnes aspicerent propter novitatem ornatus ignotamque formam ob eamque rem magnus esset concursus, fuit nonnemo qui agnosceret Thuyn regique nuntiaret. primo non accredidit itaque Pharnabazum misit exploratum. a quo ut rem gestam comperit, statim admitti iussit, magno opere delectatus cum facto tum ornatu, inprimis quod nobilis rex in potestatem inopinanti venerat.