Chabrias
Nepos, Cornelius
Cornelius Nepos. Cornelii Nepotis Vitae. Fleckeisen, Alfred; Halm, Karl, editors. Leipzig: Teubner, 1886.
Chabrias Atheniensis. hic quoque in summis habitus est ducibus resque multas memoria dignas gessit. sed ex iis elucet maxime inventum eius in proelio, quod apud Thebas fecit, cum Boeotis subsidio venisset.