Iphicrates
Nepos, Cornelius
Cornelius Nepos. Cornelii Nepotis Vitae. Fleckeisen, Alfred; Halm, Karl, editors. Leipzig: Teubner, 1886.
cum Artaxerxes Aegyptio regi bellum inferre voluit, Iphicraten ab Atheniensibus ducem petivit, quem praeficeret exercitui conducticio, cuius numerus duodecim milium fuit. quem quidem sic omni disciplina militari erudivit, ut, quem ad modum quondam Fabiani milites Romae appellati sunt, sic Iphicratenses apud Graecos in summa laude fuerint.