Dion

Nepos, Cornelius

Cornelius Nepos. Cornelii Nepotis Vitae. Fleckeisen, Alfred; Halm, Karl, editors. Leipzig: Teubner, 1886.

hanc ille non lenire obsequio, sed acerbitate opprimere studuit, Heraclidemque, tum Syracusas venisset, interficiundum curavit.

Quod factum omnibus maximum timorem iniecit: nemo enim illo interfecto se tutum putabat. ille autem adversario remoto licentius eorum bona, quos sciebat adversus se sensisse, militibus dispertivit. quibus divisis cum cottidiani maximi fierent sumptus, celeriter pecunia deesse coepit, neque, quo manus porrigeret, suppetebat nisi in amicorum possessiones. id eius modi erat, ut, cum milites reconciliasset, amitteret optimates.