Conon

Nepos, Cornelius

Cornelius Nepos. Cornelii Nepotis Vitae. Fleckeisen, Alfred; Halm, Karl, editors. Leipzig: Teubner, 1886.

huic ille 'nulla' inquit 'mora est, sed tu delibera, utrum colloqui malis an per litteras agere quae cogitas. necesse est enim, si in conspectum veneris, venerari te regem quod prosku/nhsin illi vocant (nemo enim sine hoc admittitur). hoc si tibi grave est, per me nihilo setius editis mandatis conficies quod studes. '