Alcibiades
Nepos, Cornelius
Cornelius Nepos. Cornelii Nepotis Vitae. Fleckeisen, Alfred; Halm, Karl, editors. Leipzig: Teubner, 1886.
Alcibiades ad exercitum venit Atheniensium ibique praesente vulgo agere coepit: si vellent, se coacturum Lysandrum dimicare aut pacem petere spopondit; Lacedaemonios eo nolle classe confligere, quod pedestribus copiis plus quam navibus valerent; sibi autem esse facile Seuthem, regem Thraecum, adducere ut eum terra depelleret: quo facto necessario aut classe conflicturum aut bellum compositurum.