Alcibiades
Nepos, Cornelius
Cornelius Nepos. Cornelii Nepotis Vitae. Fleckeisen, Alfred; Halm, Karl, editors. Leipzig: Teubner, 1886.
posteaquam robustior est factus, non minus multos amavit, in quorum amore, quoad licitum est odiosa, multa delicate iocoseque fecit: quae referremus, nisi maiora potiora haberemus.
Bello Peloponnesio huius consilio atque auctoritate Athenienses bellum Syracusanis indixerunt. ad quod gerendum ipse dux delectus est, duo praeterea collegae dati, Nicia et Lamachus.