Pausanias
Nepos, Cornelius
Cornelius Nepos. Cornelii Nepotis Vitae. Fleckeisen, Alfred; Halm, Karl, editors. Leipzig: Teubner, 1886.
erant in eadem epistula quae ad ea pertinebant, quae inter regem Pausaniamque convenerant. has ille litteras ephoris tradidit. non est praetereunda gravitas Lacedaemoniorum hoc loco. nam ne huius quidem indicio impulsi sunt ut Pausaniam comprehenderent, neque prius vim adhibendam putaverunt, quam se ipse indicasset. itaque huic indici, quid fieri vellent, praeceperunt. fanum Neptuni est Taenari, quod violari nefas putant Graeci. eo ille index confugit in araque consedit. hanc iuxta locum fecerunt sub terra, ex quo posset exaudiri, si quis quid loqueretur cum Argilio.