Themistocles
Nepos, Cornelius
Cornelius Nepos. Cornelii Nepotis Vitae. Fleckeisen, Alfred; Halm, Karl, editors. Leipzig: Teubner, 1886.
nam illorum urbem ut propugnaculum oppositum esse barbaris, apud quam iam bis copias regias fecisse naufragium. Lacedaemonios autem male et iniuste facere, qui id potius intuerentur, quod ipsorum dominationi quam quod universae Graeciae utile esset. quare, si suos legatos recipere vellent, quos Athenas miserant, se remitterent, cum aliter illos numquam in patriam essent recepturi.
Tamen non effugit civium suorum invidiam. namque ob eundem timorem, quo damnatus erat Miltiades, testularum suffragiis e civitate eiectus Argos habitatum concessit.