Themistocles
Nepos, Cornelius
Cornelius Nepos. Cornelii Nepotis Vitae. Fleckeisen, Alfred; Halm, Karl, editors. Leipzig: Teubner, 1886.
id quantae saluti fuerit universae Graeciae, bello cognitum est Persico. nam cum Xerxes et mari et terra bellum universae inferret Europae, cum tantis copiis eam invasit, quantas neque ante nec postea habuit quisquam: huius enim classis mille et ducentarum navium longarum fuit, quam duo milia onerariarum sequebantur, terrestris autem exercitus septingenta peditum, equitum quadringenta milia fuerunt.