De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  2. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
  3. causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
  4. Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
  5. semina sive aestum, qui discutit plagis,
  6. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
  7. hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit
  8. in medio locus, extemplo primordia ferri
  9. in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
  10. anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
  11. nec res ulla magis primoribus ex elementis
  12. indupedita suis arte conexa cohaeret
  13. quam validi ferri natura et frigidus horror.
  14. quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
  15. corpora si nequeunt e ferro plura coorta
  16. in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
  17. quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum
  18. iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
  19. hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
  20. cumque locus, sive e transverso sive superne,
  21. corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
  22. quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
  23. sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
  24. huc accedit item, quare queat id magis esse,
  25. haec quoque res adiumento motuque iuvatur,
  26. quod, simul a fronte est anelli rarior
  27. factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
  28. continuo fit uti qui post est cumque locatus
  29. a tergo quasi provehat atque propellat.
  30. semper enim circum positus res verberat ;
  31. sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
  32. parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
  33. hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
  34. parvas ad partis subtiliter insinuatus
  35. trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
  36. denique res omnes debent in corpore habere
  37. , quandoquidem raro sunt corpore et
  38. omnibus est rebus circum datus adpositusque.
  39. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  40. sollicito motu semper iactatur eoque
  41. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  42. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  43. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  44. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  45. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  46. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  47. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  48. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  49. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  50. aere interposito discordia tanta creatur
  51. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  52. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  53. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  54. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
  55. cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
  56. ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
  57. atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
  58. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
  59. non valet e lapide hoc alias impellere item res.
  60. pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
  61. at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
  62. pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
  63. lignea materies in quo genere esse videtur.
  64. interutrasque igitur ferri natura locata
  65. aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
  66. inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
  67. nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
  68. ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
  69. quae memorare queam inter se singlariter apta.
  70. saxa vides primum sola colescere calce.
  71. glutine materies taurino iungitur una,
  72. ut vitio venae tabularum saepius hiscant
  73. quam laxare queant compages taurea vincla.
  74. vitigeni latices aquai fontibus audent
  75. misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
  76. purpureusque colos conchyli iungitur uno
  77. corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
  78. non si Neptuni fluctu renovare operam des,
  79. non mare si totum velit eluere omnibus undis.
  80. denique res auro non aurum copulat una,
  81. aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
  82. cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
  83. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  84. nec me tam multam hic operam consumere par est,
  85. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  86. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  87. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  88. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
  89. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  90. inter se quaedam possint coplata teneri;
  91. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  92. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  93. mortiferam possit cladem conflare coorta
  94. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  95. expediam, primum multarum semina rerum
  96. esse supra docui quae sint vitalia nobis,