De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec fit enim sonitus caeli de parte serena,
  2. verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,
  3. tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
  4. praeterea neque tam condenso corpore nubes
  5. esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
  6. tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
  7. nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
  8. ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
  9. nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
  10. Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
  11. carbasus ut quondam magnis intenta theatris
  12. dat crepitum malos inter iactata trabesque,
  13. inter dum perscissa furit petulantibus auris
  14. et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
  15. id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
  16. aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
  17. verberibus venti versant planguntque per auras.
  18. fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
  19. frontibus adversis possint quam de latere ire
  20. diverso motu radentes corpora tractim,
  21. aridus unde auris terget sonus ille diuque
  22. ducitur, exierunt donec regionibus artis.
  23. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
  24. omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
  25. maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
  26. cum subito validi venti conlecta procella
  27. nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
  28. turbine versanti magis ac magis undique nubem
  29. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
  30. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  31. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  32. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  33. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  34. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  35. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  36. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  37. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  38. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  39. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  40. perscindat nubem perfringens impete recto;
  41. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  42. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  43. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  44. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  45. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  46. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  47. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  48. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  49. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  50. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  51. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  52. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  53. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  54. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  55. turbine ventorum comburens impete magno;
  56. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  57. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  58. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  59. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  60. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  61. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  62. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  63. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  64. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  65. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  66. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  67. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  68. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  69. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  70. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  71. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  72. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  73. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  74. e simili causa, concursu natus eodem.
  75. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  76. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  77. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  78. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  79. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  80. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  81. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  82. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  83. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  84. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  85. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  86. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  87. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  88. extructis aliis alias super impete miro.
  89. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  90. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  91. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  92. nubila portabunt venti transversa per auras,
  93. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  94. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  95. in statione locata sepultis undique ventis;
  96. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  97. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  98. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  99. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  100. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  101. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  102. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  103. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  104. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  105. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  106. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  107. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  108. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  109. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  110. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  111. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  112. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  113. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  114. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  115. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  116. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  117. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  118. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  119. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  120. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  121. Quod superest, quali natura praedita constent
  122. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  123. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  124. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  125. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  126. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  127. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  128. constituit natura minutis mobilibusque
  129. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  130. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  131. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  132. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  133. curat item vasis integris vina repente
  134. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  135. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  136. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  137. mobiliter soluens differt primordia vini.
  138. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  139. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  140. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  141. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  142. fiant ut possint ictu discludere turris,
  143. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  144. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  145. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  146. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  147. expediam neque te in promissis plura morabor.
  148. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  149. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  150. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  151. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  152. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  153. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  154. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  155. adeo tetra nimborum nocte coorta
  156. inpendent atrae formidinis ora superne,
  157. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  158. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  159. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  160. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  161. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  162. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  163. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  164. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  165. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  166. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  167. multa forent multis exempto nubila sole;
  168. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  169. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  170. si non extructis foret alte nubibus aether.
  171. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  172. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  173. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  174. semina habere cavas nubes et multa necessest
  175. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  176. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  177. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  178. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  179. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  180. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  181. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  182. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  183. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  184. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  185. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  186. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  187. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  188. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  189. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  190. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  191. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  192. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  193. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  194. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  195. tantus discidio nubis ventique procella
  196. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  197. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  198. incidit in validam maturo culmine nubem;
  199. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  200. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  201. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  202. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  203. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  204. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  205. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  206. atque alia ex ipso conradens portat
  207. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  208. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  209. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  210. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  211. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  212. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  213. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  214. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  215. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  216. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  217. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  218. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  219. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  220. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  221. nec temere omnino plane vis frigida venti
  222. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  223. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  224. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  225. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  226. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  227. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  228. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  229. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  230. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  231. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  232. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  233. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  234. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  235. non igitur multis offensibus in remorando
  236. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  237. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  238. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  239. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  240. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  241. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  242. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  243. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  244. et validas auget viris et roborat ictum;
  245. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  246. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  247. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  248. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  249. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  250. incolumisque venit per res atque integra transit
  251. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  252. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  253. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  254. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  255. conferve facit, e parvis quia facta minute
  256. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  257. quae facile insinuantur et insinuata repente
  258. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  259. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  260. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  261. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  262. frigore enim desunt ignes ventique calore
  263. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  264. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  265. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  266. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  267. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  268. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  269. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  270. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  271. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  272. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  273. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  274. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  275. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  276. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  277. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  278. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  279. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  280. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  281. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  282. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  283. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  284. indicia occultae divum perquirere mentis,
  285. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  286. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  287. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  288. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  289. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  290. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  291. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  292. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  293. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  294. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  295. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  296. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  297. turbine caelesti subito correptus et igni?
  298. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  299. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  300. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  301. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  302. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  303. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  304. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  305. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  306. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  307. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  308. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  309. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  310. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  311. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  312. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  313. et simul in multas partis qui credere possis
  314. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  315. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  316. at saepest numero factum fierique necessest,
  317. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  318. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  319. postremo cur sancta deum delubra suasque
  320. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  321. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  322. demit imaginibus violento volnere honorem?
  323. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  324. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  325. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  326. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  327. in mare qua missi veniant ratione superne.
  328. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  329. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  330. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  331. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  332. navigia in summum veniant vexata periclum.
  333. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  334. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  335. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  336. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  337. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  338. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  339. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  340. versabundus enim turbo descendit et illam
  341. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  342. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  343. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  344. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  345. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  346. vertex conradens ex semina nubis
  347. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  348. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  349. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  350. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  351. officere in terris, apparet crebrius idem
  352. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  353. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  354. hoc super in caeli spatio coiere repente
  355. asperiora, modis quae possint indupedita
  356. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  357. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  358. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  359. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  360. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  361. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  362. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  363. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  364. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  365. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  366. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  367. hic demum fit uti turba maiore coorta
  368. et condensa queant apparere et simul ipso
  369. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  370. nam loca declarat sursum ventosa patere
  371. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  372. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  373. corpora naturam declarant litore vestis
  374. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  375. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  376. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  377. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  378. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  379. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  380. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  381. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  382. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  383. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  384. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  385. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  386. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  387. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  388. esse infinitam docui, quantaque volarent
  389. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  390. immemorabile per spatium transire solerent.
  391. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  392. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  393. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  394. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  395. et quasi per magni circum spiracula mundi
  396. exitus introitusque elementis redditus extat.