De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec fit enim sonitus caeli de parte serena,
  2. verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,
  3. tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
  4. praeterea neque tam condenso corpore nubes
  5. esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
  6. tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
  7. nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
  8. ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
  9. nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
  10. Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
  11. carbasus ut quondam magnis intenta theatris
  12. dat crepitum malos inter iactata trabesque,
  13. inter dum perscissa furit petulantibus auris
  14. et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
  15. id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
  16. aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
  17. verberibus venti versant planguntque per auras.
  18. fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
  19. frontibus adversis possint quam de latere ire
  20. diverso motu radentes corpora tractim,
  21. aridus unde auris terget sonus ille diuque
  22. ducitur, exierunt donec regionibus artis.
  23. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
  24. omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
  25. maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
  26. cum subito validi venti conlecta procella
  27. nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
  28. turbine versanti magis ac magis undique nubem
  29. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
  30. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  31. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  32. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  33. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  34. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  35. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  36. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  37. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  38. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  39. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  40. perscindat nubem perfringens impete recto;
  41. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  42. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  43. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  44. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  45. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  46. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  47. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  48. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  49. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  50. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  51. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  52. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  53. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  54. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  55. turbine ventorum comburens impete magno;
  56. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  57. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  58. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  59. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  60. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  61. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  62. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  63. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  64. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  65. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  66. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  67. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  68. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  69. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  70. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  71. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  72. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  73. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  74. e simili causa, concursu natus eodem.
  75. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  76. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  77. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  78. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  79. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  80. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  81. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  82. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  83. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  84. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  85. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  86. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  87. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  88. extructis aliis alias super impete miro.
  89. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  90. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  91. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  92. nubila portabunt venti transversa per auras,
  93. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  94. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  95. in statione locata sepultis undique ventis;
  96. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  97. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  98. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  99. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  100. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  101. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  102. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  103. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  104. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  105. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  106. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  107. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  108. semina quod nubes ipsas permulta necessust