De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cernimus e sucis, alio nidoris odores.
  2. scilicet id fieri cogit natura viarum
  3. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.
  4. praeterea manare aliud per saxa videtur,
  5. atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
  6. argentoque foras aliud vitroque meare;
  7. nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
  8. atque aliis aliud citius transmittere eadem.
  9. scilicet id fieri cogit natura viarum
  10. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
  11. propter dissimilem naturam textaque rerum.
  12. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  13. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  14. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
  15. causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
  16. Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
  17. semina sive aestum, qui discutit plagis,
  18. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
  19. hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit
  20. in medio locus, extemplo primordia ferri
  21. in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
  22. anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
  23. nec res ulla magis primoribus ex elementis
  24. indupedita suis arte conexa cohaeret
  25. quam validi ferri natura et frigidus horror.
  26. quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
  27. corpora si nequeunt e ferro plura coorta
  28. in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
  29. quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum
  30. iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
  31. hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
  32. cumque locus, sive e transverso sive superne,
  33. corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
  34. quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
  35. sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
  36. huc accedit item, quare queat id magis esse,
  37. haec quoque res adiumento motuque iuvatur,
  38. quod, simul a fronte est anelli rarior
  39. factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
  40. continuo fit uti qui post est cumque locatus
  41. a tergo quasi provehat atque propellat.
  42. semper enim circum positus res verberat ;
  43. sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
  44. parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
  45. hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
  46. parvas ad partis subtiliter insinuatus
  47. trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
  48. denique res omnes debent in corpore habere
  49. , quandoquidem raro sunt corpore et
  50. omnibus est rebus circum datus adpositusque.
  51. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  52. sollicito motu semper iactatur eoque
  53. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  54. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  55. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  56. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  57. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  58. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  59. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  60. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  61. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  62. aere interposito discordia tanta creatur
  63. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  64. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  65. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  66. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
  67. cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
  68. ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
  69. atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
  70. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
  71. non valet e lapide hoc alias impellere item res.
  72. pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
  73. at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
  74. pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
  75. lignea materies in quo genere esse videtur.
  76. interutrasque igitur ferri natura locata
  77. aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
  78. inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
  79. nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
  80. ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
  81. quae memorare queam inter se singlariter apta.
  82. saxa vides primum sola colescere calce.
  83. glutine materies taurino iungitur una,
  84. ut vitio venae tabularum saepius hiscant
  85. quam laxare queant compages taurea vincla.
  86. vitigeni latices aquai fontibus audent
  87. misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
  88. purpureusque colos conchyli iungitur uno
  89. corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
  90. non si Neptuni fluctu renovare operam des,
  91. non mare si totum velit eluere omnibus undis.
  92. denique res auro non aurum copulat una,
  93. aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
  94. cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
  95. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  96. nec me tam multam hic operam consumere par est,
  97. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  98. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  99. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  100. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
  101. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  102. inter se quaedam possint coplata teneri;
  103. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  104. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  105. mortiferam possit cladem conflare coorta
  106. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  107. expediam, primum multarum semina rerum
  108. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  109. et contra quae sint morbo mortique necessest
  110. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  111. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  112. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  113. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  114. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  115. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  116. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  117. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  118. temptari procul a patria qui cumque domoque
  119. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  120. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  121. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  122. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
  123. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  124. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  125. quattuor a ventis et caeli partibus esse,
  126. tum color et facies hominum distare videntur
  127. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  128. est elephas morbus qui propter flumina Nili
  129. gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
  130. Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
  131. finibus. inde aliis alius locus est inimicus
  132. partibus ac membris; varius concinnat id .
  133. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
  134. commovet atque inimicus serpere coepit,
  135. ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
  136. qua graditur conturbat et immutare coactat,
  137. fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,
  138. corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
  139. haec igitur subito clades nova pestilitasque
  140. aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
  141. aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
  142. aut etiam suspensa manet vis in ipso
  143. et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
  144. illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
  145. consimili ratione venit bubus quoque saepe
  146. pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
  147. nec refert utrum nos in loca deveniamus
  148. nobis adversa et caeli mutemus amictum,
  149. an caelum nobis ultro natura corumptum
  150. deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,