De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
  2. quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
  3. at contra nobis caenum taeterrima cum sit
  4. spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
  5. insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
  6. Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re
  7. adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
  8. multa foramina cum variis sint reddita rebus,
  9. dissimili inter se natura praedita debent
  10. esse et habere suam naturam quaeque viasque.
  11. quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
  12. quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
  13. nam penetrare alio sonitus alioque saporem
  14. cernimus e sucis, alio nidoris odores.
  15. scilicet id fieri cogit natura viarum
  16. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.
  17. praeterea manare aliud per saxa videtur,
  18. atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
  19. argentoque foras aliud vitroque meare;
  20. nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
  21. atque aliis aliud citius transmittere eadem.
  22. scilicet id fieri cogit natura viarum
  23. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
  24. propter dissimilem naturam textaque rerum.
  25. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  26. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  27. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
  28. causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
  29. Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
  30. semina sive aestum, qui discutit plagis,
  31. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
  32. hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit
  33. in medio locus, extemplo primordia ferri
  34. in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
  35. anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
  36. nec res ulla magis primoribus ex elementis
  37. indupedita suis arte conexa cohaeret
  38. quam validi ferri natura et frigidus horror.
  39. quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
  40. corpora si nequeunt e ferro plura coorta
  41. in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
  42. quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum
  43. iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
  44. hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
  45. cumque locus, sive e transverso sive superne,
  46. corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
  47. quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
  48. sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
  49. huc accedit item, quare queat id magis esse,
  50. haec quoque res adiumento motuque iuvatur,
  51. quod, simul a fronte est anelli rarior
  52. factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
  53. continuo fit uti qui post est cumque locatus
  54. a tergo quasi provehat atque propellat.
  55. semper enim circum positus res verberat ;
  56. sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
  57. parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
  58. hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
  59. parvas ad partis subtiliter insinuatus
  60. trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
  61. denique res omnes debent in corpore habere
  62. , quandoquidem raro sunt corpore et
  63. omnibus est rebus circum datus adpositusque.
  64. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  65. sollicito motu semper iactatur eoque
  66. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  67. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  68. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  69. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  70. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  71. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  72. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  73. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  74. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  75. aere interposito discordia tanta creatur
  76. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  77. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  78. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  79. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
  80. cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
  81. ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
  82. atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
  83. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
  84. non valet e lapide hoc alias impellere item res.
  85. pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
  86. at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
  87. pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
  88. lignea materies in quo genere esse videtur.
  89. interutrasque igitur ferri natura locata
  90. aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
  91. inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
  92. nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
  93. ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
  94. quae memorare queam inter se singlariter apta.
  95. saxa vides primum sola colescere calce.
  96. glutine materies taurino iungitur una,
  97. ut vitio venae tabularum saepius hiscant
  98. quam laxare queant compages taurea vincla.
  99. vitigeni latices aquai fontibus audent
  100. misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
  101. purpureusque colos conchyli iungitur uno
  102. corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
  103. non si Neptuni fluctu renovare operam des,
  104. non mare si totum velit eluere omnibus undis.
  105. denique res auro non aurum copulat una,
  106. aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
  107. cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
  108. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  109. nec me tam multam hic operam consumere par est,
  110. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  111. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  112. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  113. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
  114. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  115. inter se quaedam possint coplata teneri;
  116. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  117. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  118. mortiferam possit cladem conflare coorta
  119. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  120. expediam, primum multarum semina rerum
  121. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  122. et contra quae sint morbo mortique necessest
  123. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  124. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  125. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  126. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  127. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  128. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  129. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  130. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  131. temptari procul a patria qui cumque domoque
  132. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  133. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  134. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  135. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
  136. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  137. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  138. quattuor a ventis et caeli partibus esse,
  139. tum color et facies hominum distare videntur
  140. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  141. est elephas morbus qui propter flumina Nili
  142. gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
  143. Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
  144. finibus. inde aliis alius locus est inimicus
  145. partibus ac membris; varius concinnat id .
  146. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
  147. commovet atque inimicus serpere coepit,
  148. ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
  149. qua graditur conturbat et immutare coactat,
  150. fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,
  151. corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
  152. haec igitur subito clades nova pestilitasque
  153. aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
  154. aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
  155. aut etiam suspensa manet vis in ipso
  156. et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
  157. illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
  158. consimili ratione venit bubus quoque saepe
  159. pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
  160. nec refert utrum nos in loca deveniamus
  161. nobis adversa et caeli mutemus amictum,
  162. an caelum nobis ultro natura corumptum
  163. deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
  164. quod nos adventu possit temptare recenti.
  165. Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
  166. finibus in Cecropis funestos reddidit agros
  167. vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
  168. nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
  169. permensus multum camposque natantis,
  170. incubuit tandem populo Pandionis omni.
  171. inde catervatim morbo mortique dabantur.
  172. principio caput incensum fervore gerebant
  173. et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
  174. sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
  175. sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
  176. atque animi interpres manabat lingua cruore
  177. debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
  178. inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
  179. morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
  180. omnia tum vero vitai claustra lababant.
  181. spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
  182. rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
  183. atque animi prorsum tum vires totius, omne
  184. languebat corpus leti iam limine in ipso.
  185. intolerabilibusque malis erat anxius angor
  186. adsidue comes et gemitu commixta querella,
  187. singultusque frequens noctem per saepe diemque
  188. corripere adsidue nervos et membra coactans
  189. dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.
  190. nec nimio cuiquam posses ardore tueri
  191. corporis in summo summam fervescere partem,
  192. sed potius tepidum manibus proponere tactum
  193. et simul ulceribus quasi inustis omne rubere
  194. corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis.
  195. intima pars hominum vero flagrabat ad ossa,
  196. flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus.
  197. nil adeo posses cuiquam leve tenveque membris
  198. vertere in utilitatem, at ventum et frigora semper.
  199. in fluvios partim gelidos ardentia morbo
  200. membra dabant nudum iacientes corpus in undas.
  201. multi praecipites nymphis putealibus alte
  202. inciderunt ipso venientes ore patente:
  203. insedabiliter sitis arida corpora mersans
  204. aequabat multum parvis umoribus imbrem.
  205. nec requies erat ulla mali: defessa iacebant
  206. corpora. mussabat tacito medicina timore,
  207. quippe patentia cum totiens ardentia morbis
  208. lumina versarent oculorum expertia somno.