De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. propterea quia concurrunt sublime volantes
  2. aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.
  3. nec fit enim sonitus caeli de parte serena,
  4. verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,
  5. tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
  6. praeterea neque tam condenso corpore nubes
  7. esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
  8. tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
  9. nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
  10. ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
  11. nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
  12. Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
  13. carbasus ut quondam magnis intenta theatris
  14. dat crepitum malos inter iactata trabesque,
  15. inter dum perscissa furit petulantibus auris
  16. et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
  17. id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
  18. aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
  19. verberibus venti versant planguntque per auras.
  20. fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
  21. frontibus adversis possint quam de latere ire
  22. diverso motu radentes corpora tractim,
  23. aridus unde auris terget sonus ille diuque
  24. ducitur, exierunt donec regionibus artis.
  25. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
  26. omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
  27. maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
  28. cum subito validi venti conlecta procella
  29. nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
  30. turbine versanti magis ac magis undique nubem
  31. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
  32. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  33. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  34. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  35. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  36. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  37. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  38. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  39. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  40. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  41. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  42. perscindat nubem perfringens impete recto;
  43. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  44. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  45. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  46. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  47. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  48. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  49. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  50. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  51. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  52. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  53. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  54. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  55. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  56. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  57. turbine ventorum comburens impete magno;
  58. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  59. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  60. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  61. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  62. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  63. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  64. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  65. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  66. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  67. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  68. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  69. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  70. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.