De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. at glaciem dissolvit et altis montibus altas
  2. extructasque nives radiis tabescere cogit;
  3. denique cera lique fit in eius posta vapore.
  4. ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
  5. at coria et carnem trahit et conducit in unum.
  6. umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
  7. at coria et carnem mollit durata calore.
  8. barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
  9. effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
  10. qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
  11. denique amaracinum fugitat sus et timet omne
  12. unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
  13. quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
  14. at contra nobis caenum taeterrima cum sit
  15. spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
  16. insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
  17. Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re
  18. adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
  19. multa foramina cum variis sint reddita rebus,
  20. dissimili inter se natura praedita debent
  21. esse et habere suam naturam quaeque viasque.
  22. quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
  23. quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
  24. nam penetrare alio sonitus alioque saporem
  25. cernimus e sucis, alio nidoris odores.
  26. scilicet id fieri cogit natura viarum
  27. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.
  28. praeterea manare aliud per saxa videtur,
  29. atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
  30. argentoque foras aliud vitroque meare;
  31. nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
  32. atque aliis aliud citius transmittere eadem.
  33. scilicet id fieri cogit natura viarum
  34. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
  35. propter dissimilem naturam textaque rerum.
  36. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  37. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  38. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
  39. causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
  40. Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
  41. semina sive aestum, qui discutit plagis,
  42. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
  43. hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit
  44. in medio locus, extemplo primordia ferri
  45. in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
  46. anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
  47. nec res ulla magis primoribus ex elementis
  48. indupedita suis arte conexa cohaeret
  49. quam validi ferri natura et frigidus horror.
  50. quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
  51. corpora si nequeunt e ferro plura coorta
  52. in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
  53. quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum
  54. iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
  55. hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
  56. cumque locus, sive e transverso sive superne,
  57. corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
  58. quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
  59. sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
  60. huc accedit item, quare queat id magis esse,
  61. haec quoque res adiumento motuque iuvatur,
  62. quod, simul a fronte est anelli rarior
  63. factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
  64. continuo fit uti qui post est cumque locatus
  65. a tergo quasi provehat atque propellat.
  66. semper enim circum positus res verberat ;
  67. sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
  68. parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
  69. hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
  70. parvas ad partis subtiliter insinuatus
  71. trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
  72. denique res omnes debent in corpore habere
  73. , quandoquidem raro sunt corpore et
  74. omnibus est rebus circum datus adpositusque.
  75. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  76. sollicito motu semper iactatur eoque
  77. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  78. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  79. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  80. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  81. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  82. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  83. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  84. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  85. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  86. aere interposito discordia tanta creatur
  87. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  88. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  89. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  90. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
  91. cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
  92. ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
  93. atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
  94. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
  95. non valet e lapide hoc alias impellere item res.
  96. pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
  97. at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
  98. pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
  99. lignea materies in quo genere esse videtur.
  100. interutrasque igitur ferri natura locata
  101. aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
  102. inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
  103. nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
  104. ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
  105. quae memorare queam inter se singlariter apta.
  106. saxa vides primum sola colescere calce.
  107. glutine materies taurino iungitur una,
  108. ut vitio venae tabularum saepius hiscant