De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  2. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  3. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  4. principio fit ut in speluncis saxa superna
  5. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  6. manat item nobis e toto corpore sudor,
  7. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  8. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  9. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  10. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  11. sentimus, sentimus item transire per aurum
  12. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  13. denique per dissaepta domorum saxea voces
  14. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  15. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  16. denique qua circum caeli lorica ,
  17. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  18. et tempestate in terra caeloque coorta
  19. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  20. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  21. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
  22. corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
  23. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
  24. principio terram sol excoquit et facit are,
  25. at glaciem dissolvit et altis montibus altas
  26. extructasque nives radiis tabescere cogit;
  27. denique cera lique fit in eius posta vapore.
  28. ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
  29. at coria et carnem trahit et conducit in unum.
  30. umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
  31. at coria et carnem mollit durata calore.
  32. barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
  33. effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
  34. qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
  35. denique amaracinum fugitat sus et timet omne
  36. unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
  37. quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
  38. at contra nobis caenum taeterrima cum sit
  39. spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
  40. insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
  41. Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re
  42. adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
  43. multa foramina cum variis sint reddita rebus,
  44. dissimili inter se natura praedita debent
  45. esse et habere suam naturam quaeque viasque.
  46. quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
  47. quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
  48. nam penetrare alio sonitus alioque saporem
  49. cernimus e sucis, alio nidoris odores.
  50. scilicet id fieri cogit natura viarum
  51. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.
  52. praeterea manare aliud per saxa videtur,
  53. atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
  54. argentoque foras aliud vitroque meare;
  55. nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
  56. atque aliis aliud citius transmittere eadem.
  57. scilicet id fieri cogit natura viarum
  58. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
  59. propter dissimilem naturam textaque rerum.
  60. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  61. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  62. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
  63. causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
  64. Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
  65. semina sive aestum, qui discutit plagis,
  66. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
  67. hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit
  68. in medio locus, extemplo primordia ferri
  69. in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
  70. anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
  71. nec res ulla magis primoribus ex elementis
  72. indupedita suis arte conexa cohaeret
  73. quam validi ferri natura et frigidus horror.
  74. quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
  75. corpora si nequeunt e ferro plura coorta
  76. in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
  77. quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum
  78. iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
  79. hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
  80. cumque locus, sive e transverso sive superne,
  81. corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
  82. quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
  83. sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
  84. huc accedit item, quare queat id magis esse,
  85. haec quoque res adiumento motuque iuvatur,
  86. quod, simul a fronte est anelli rarior
  87. factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
  88. continuo fit uti qui post est cumque locatus
  89. a tergo quasi provehat atque propellat.
  90. semper enim circum positus res verberat ;
  91. sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
  92. parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
  93. hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
  94. parvas ad partis subtiliter insinuatus
  95. trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
  96. denique res omnes debent in corpore habere
  97. , quandoquidem raro sunt corpore et
  98. omnibus est rebus circum datus adpositusque.
  99. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  100. sollicito motu semper iactatur eoque
  101. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  102. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  103. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  104. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  105. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  106. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  107. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  108. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  109. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  110. aere interposito discordia tanta creatur
  111. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  112. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  113. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  114. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
  115. cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
  116. ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se