De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  2. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  3. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  4. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  5. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  6. principio fit ut in speluncis saxa superna
  7. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  8. manat item nobis e toto corpore sudor,
  9. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  10. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  11. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  12. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  13. sentimus, sentimus item transire per aurum
  14. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  15. denique per dissaepta domorum saxea voces
  16. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  17. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  18. denique qua circum caeli lorica ,
  19. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  20. et tempestate in terra caeloque coorta
  21. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  22. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  23. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
  24. corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
  25. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
  26. principio terram sol excoquit et facit are,
  27. at glaciem dissolvit et altis montibus altas
  28. extructasque nives radiis tabescere cogit;
  29. denique cera lique fit in eius posta vapore.
  30. ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
  31. at coria et carnem trahit et conducit in unum.
  32. umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
  33. at coria et carnem mollit durata calore.
  34. barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
  35. effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
  36. qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
  37. denique amaracinum fugitat sus et timet omne
  38. unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
  39. quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
  40. at contra nobis caenum taeterrima cum sit
  41. spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
  42. insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
  43. Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re
  44. adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
  45. multa foramina cum variis sint reddita rebus,
  46. dissimili inter se natura praedita debent
  47. esse et habere suam naturam quaeque viasque.
  48. quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
  49. quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
  50. nam penetrare alio sonitus alioque saporem
  51. cernimus e sucis, alio nidoris odores.
  52. scilicet id fieri cogit natura viarum
  53. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.
  54. praeterea manare aliud per saxa videtur,
  55. atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
  56. argentoque foras aliud vitroque meare;
  57. nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
  58. atque aliis aliud citius transmittere eadem.
  59. scilicet id fieri cogit natura viarum
  60. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
  61. propter dissimilem naturam textaque rerum.
  62. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  63. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  64. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
  65. causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
  66. Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
  67. semina sive aestum, qui discutit plagis,
  68. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
  69. hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit
  70. in medio locus, extemplo primordia ferri