De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cernere odorari licet et sentire sonare.
  2. Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
  3. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  4. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  5. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  6. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  7. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  8. principio fit ut in speluncis saxa superna
  9. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  10. manat item nobis e toto corpore sudor,
  11. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  12. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  13. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  14. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  15. sentimus, sentimus item transire per aurum
  16. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  17. denique per dissaepta domorum saxea voces
  18. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  19. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  20. denique qua circum caeli lorica ,
  21. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  22. et tempestate in terra caeloque coorta