De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec varii cessant sonitus manare per auras;
  2. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  3. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  4. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  5. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  6. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  7. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  8. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  9. cernere odorari licet et sentire sonare.
  10. Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
  11. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  12. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  13. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  14. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  15. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  16. principio fit ut in speluncis saxa superna
  17. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  18. manat item nobis e toto corpore sudor,
  19. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  20. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  21. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  22. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  23. sentimus, sentimus item transire per aurum
  24. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  25. denique per dissaepta domorum saxea voces
  26. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  27. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  28. denique qua circum caeli lorica ,
  29. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  30. et tempestate in terra caeloque coorta
  31. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  32. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  33. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
  34. corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
  35. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
  36. principio terram sol excoquit et facit are,
  37. at glaciem dissolvit et altis montibus altas
  38. extructasque nives radiis tabescere cogit;
  39. denique cera lique fit in eius posta vapore.
  40. ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,