De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ordine demisso levibus iactarier auris,
  2. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  3. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  4. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  5. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  6. ipsius rei rationem reddere possis,
  7. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  8. quo magis attentas auris animumque reposco.
  9. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  10. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  11. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  12. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  13. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  14. aequoris, exesor moerorum, litora propter;
  15. nec varii cessant sonitus manare per auras;
  16. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  17. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  18. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  19. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  20. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  21. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  22. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  23. cernere odorari licet et sentire sonare.
  24. Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
  25. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  26. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  27. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  28. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  29. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  30. principio fit ut in speluncis saxa superna
  31. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  32. manat item nobis e toto corpore sudor,
  33. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  34. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  35. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  36. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  37. sentimus, sentimus item transire per aurum
  38. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  39. denique per dissaepta domorum saxea voces
  40. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  41. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  42. denique qua circum caeli lorica ,
  43. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  44. et tempestate in terra caeloque coorta
  45. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  46. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  47. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
  48. corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
  49. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
  50. principio terram sol excoquit et facit are,
  51. at glaciem dissolvit et altis montibus altas
  52. extructasque nives radiis tabescere cogit;
  53. denique cera lique fit in eius posta vapore.
  54. ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
  55. at coria et carnem trahit et conducit in unum.
  56. umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
  57. at coria et carnem mollit durata calore.
  58. barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
  59. effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
  60. qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
  61. denique amaracinum fugitat sus et timet omne
  62. unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
  63. quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
  64. at contra nobis caenum taeterrima cum sit
  65. spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
  66. insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
  67. Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re
  68. adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
  69. multa foramina cum variis sint reddita rebus,
  70. dissimili inter se natura praedita debent
  71. esse et habere suam naturam quaeque viasque.
  72. quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
  73. quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
  74. nam penetrare alio sonitus alioque saporem
  75. cernimus e sucis, alio nidoris odores.
  76. scilicet id fieri cogit natura viarum
  77. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.
  78. praeterea manare aliud per saxa videtur,
  79. atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
  80. argentoque foras aliud vitroque meare;
  81. nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
  82. atque aliis aliud citius transmittere eadem.
  83. scilicet id fieri cogit natura viarum
  84. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
  85. propter dissimilem naturam textaque rerum.
  86. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  87. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  88. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
  89. causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
  90. Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
  91. semina sive aestum, qui discutit plagis,
  92. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
  93. hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit
  94. in medio locus, extemplo primordia ferri
  95. in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
  96. anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
  97. nec res ulla magis primoribus ex elementis
  98. indupedita suis arte conexa cohaeret
  99. quam validi ferri natura et frigidus horror.
  100. quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
  101. corpora si nequeunt e ferro plura coorta
  102. in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
  103. quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum
  104. iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
  105. hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
  106. cumque locus, sive e transverso sive superne,
  107. corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
  108. quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
  109. sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
  110. huc accedit item, quare queat id magis esse,
  111. haec quoque res adiumento motuque iuvatur,
  112. quod, simul a fronte est anelli rarior
  113. factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
  114. continuo fit uti qui post est cumque locatus
  115. a tergo quasi provehat atque propellat.
  116. semper enim circum positus res verberat ;
  117. sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
  118. parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
  119. hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
  120. parvas ad partis subtiliter insinuatus
  121. trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
  122. denique res omnes debent in corpore habere
  123. , quandoquidem raro sunt corpore et
  124. omnibus est rebus circum datus adpositusque.
  125. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  126. sollicito motu semper iactatur eoque
  127. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  128. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  129. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  130. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  131. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  132. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  133. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  134. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  135. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  136. aere interposito discordia tanta creatur
  137. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  138. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  139. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  140. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
  141. cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
  142. ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
  143. atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
  144. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
  145. non valet e lapide hoc alias impellere item res.
  146. pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
  147. at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
  148. pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
  149. lignea materies in quo genere esse videtur.
  150. interutrasque igitur ferri natura locata
  151. aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
  152. inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
  153. nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
  154. ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
  155. quae memorare queam inter se singlariter apta.
  156. saxa vides primum sola colescere calce.
  157. glutine materies taurino iungitur una,
  158. ut vitio venae tabularum saepius hiscant
  159. quam laxare queant compages taurea vincla.
  160. vitigeni latices aquai fontibus audent
  161. misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
  162. purpureusque colos conchyli iungitur uno
  163. corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
  164. non si Neptuni fluctu renovare operam des,
  165. non mare si totum velit eluere omnibus undis.
  166. denique res auro non aurum copulat una,
  167. aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
  168. cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
  169. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  170. nec me tam multam hic operam consumere par est,
  171. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  172. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  173. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  174. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
  175. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  176. inter se quaedam possint coplata teneri;
  177. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  178. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  179. mortiferam possit cladem conflare coorta
  180. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  181. expediam, primum multarum semina rerum
  182. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  183. et contra quae sint morbo mortique necessest
  184. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  185. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  186. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  187. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  188. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  189. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  190. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  191. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  192. temptari procul a patria qui cumque domoque
  193. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  194. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  195. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  196. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
  197. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  198. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  199. quattuor a ventis et caeli partibus esse,
  200. tum color et facies hominum distare videntur
  201. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  202. est elephas morbus qui propter flumina Nili
  203. gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
  204. Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
  205. finibus. inde aliis alius locus est inimicus
  206. partibus ac membris; varius concinnat id .
  207. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
  208. commovet atque inimicus serpere coepit,
  209. ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
  210. qua graditur conturbat et immutare coactat,
  211. fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,
  212. corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
  213. haec igitur subito clades nova pestilitasque
  214. aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
  215. aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
  216. aut etiam suspensa manet vis in ipso
  217. et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
  218. illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
  219. consimili ratione venit bubus quoque saepe
  220. pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
  221. nec refert utrum nos in loca deveniamus
  222. nobis adversa et caeli mutemus amictum,
  223. an caelum nobis ultro natura corumptum
  224. deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
  225. quod nos adventu possit temptare recenti.
  226. Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
  227. finibus in Cecropis funestos reddidit agros
  228. vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
  229. nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
  230. permensus multum camposque natantis,
  231. incubuit tandem populo Pandionis omni.
  232. inde catervatim morbo mortique dabantur.
  233. principio caput incensum fervore gerebant
  234. et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
  235. sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
  236. sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
  237. atque animi interpres manabat lingua cruore
  238. debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
  239. inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
  240. morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
  241. omnia tum vero vitai claustra lababant.
  242. spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
  243. rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
  244. atque animi prorsum tum vires totius, omne
  245. languebat corpus leti iam limine in ipso.
  246. intolerabilibusque malis erat anxius angor
  247. adsidue comes et gemitu commixta querella,
  248. singultusque frequens noctem per saepe diemque
  249. corripere adsidue nervos et membra coactans
  250. dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.
  251. nec nimio cuiquam posses ardore tueri
  252. corporis in summo summam fervescere partem,
  253. sed potius tepidum manibus proponere tactum
  254. et simul ulceribus quasi inustis omne rubere
  255. corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis.
  256. intima pars hominum vero flagrabat ad ossa,
  257. flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus.
  258. nil adeo posses cuiquam leve tenveque membris
  259. vertere in utilitatem, at ventum et frigora semper.
  260. in fluvios partim gelidos ardentia morbo
  261. membra dabant nudum iacientes corpus in undas.
  262. multi praecipites nymphis putealibus alte
  263. inciderunt ipso venientes ore patente:
  264. insedabiliter sitis arida corpora mersans
  265. aequabat multum parvis umoribus imbrem.
  266. nec requies erat ulla mali: defessa iacebant
  267. corpora. mussabat tacito medicina timore,
  268. quippe patentia cum totiens ardentia morbis
  269. lumina versarent oculorum expertia somno.
  270. multaque praeterea mortis tum signa dabantur:
  271. perturbata animi mens in maerore metuque,
  272. triste supercilium, furiosus voltus et acer,
  273. sollicitae porro plenaeque sonoribus aures,
  274. creber spiritus aut ingens raroque coortus,
  275. sudorisque madens per collum splendidus umor,
  276. tenvia sputa minuta, croci contacta colore
  277. salsaque per fauces rauca vix edita tussi.
  278. in manibus vero nervi trahere et tremere artus
  279. a pedibusque minutatim succedere frigus
  280. non dubitabat. item ad supremum denique tempus
  281. conpressae nares, nasi primoris acumen
  282. tenve, cavati oculi, cava tempora, frigida pellis
  283. duraque in ore, iacens rictu, frons tenta manebat.
  284. nec nimio rigida post artus morte iacebant.
  285. octavoque fere candenti lumine solis
  286. aut etiam nona reddebant lampade vitam.
  287. quorum siquis, ut est, vitarat funera leti,
  288. ulceribus taetris et nigra proluvie alvi
  289. posterius tamen hunc tabes letumque manebat,
  290. aut etiam multus capitis cum saepe dolore
  291. corruptus sanguis expletis naribus ibat.
  292. huc hominis totae vires corpusque fluebat.
  293. profluvium porro qui taetri sanguinis acre
  294. exierat, tamen in nervos huic morbus et artus
  295. ibat et in partis genitalis corporis ipsas.
  296. et graviter partim metuentes limina leti
  297. vivebant ferro privati parte virili,
  298. et manibus sine non nulli pedibusque manebant
  299. in vita tamen et perdebant lumina partim.
  300. usque adeo mortis metus iis incesserat acer.
  301. atque etiam quosdam cepere oblivia rerum
  302. cunctarum, neque se possent cognoscere ut ipsi.
  303. multaque humi cum inhumata iacerent corpora supra
  304. corporibus, tamen alituum genus atque ferarum
  305. aut procul absiliebat, ut acrem exiret odorem,
  306. aut, ubi gustarat, languebat morte propinqua.
  307. nec tamen omnino temere illis solibus ulla
  308. comparebat avis, nec tristia saecla ferarum
  309. exibant silvis. languebant pleraque morbo
  310. et moriebantur. cum primis fida canum vis
  311. strata viis animam ponebat in omnibus aegre;
  312. extorquebat enim vitam vis morbida membris.
  313. incomitata rapi certabant funera vasta
  314. nec ratio remedii communis certa dabatur;
  315. nam quod ali dederat vitalis auras
  316. volvere in ore licere et caeli templa tueri,
  317. hoc aliis erat exitio letumque parabat.
  318. Illud in his rebus miserandum magnopere unum
  319. aerumnabile erat, quod ubi se quisque videbat
  320. implicitum morbo, morti damnatus ut esset,
  321. deficiens animo maesto cum corde iacebat,
  322. funera respectans animam amittebat ibidem.
  323. quippe etenim nullo cessabant tempore apisci
  324. ex aliis alios avidi contagia morbi,
  325. lanigeras tam quam pecudes et bucera saecla,
  326. idque vel in primis cumulabat funere funus
  327. nam qui cumque suos fugitabant visere ad aegros,
  328. vitai nimium cupidos mortisque timentis
  329. poenibat paulo post turpi morte malaque,
  330. desertos, opis expertis, incuria mactans.
  331. qui fuerant autem praesto, contagibus ibant
  332. atque labore, pudor quem tum cogebat obire
  333. blandaque lassorum vox mixta voce querellae.
  334. optimus hoc leti genus ergo quisque subibat.
  335. Praeterea iam pastor et armentarius omnis
  336. et robustus item curvi moderator aratri
  337. languebat, penitusque casa contrusa iacebant
  338. corpora paupertate et morbo dedita morti.
  339. exanimis pueris super exanimata parentum
  340. corpora non numquam posses retroque videre
  341. matribus et patribus natos super edere vitam.
  342. nec minimam partem ex agris maeror is in urbem
  343. confluxit, languens quem contulit agricolarum
  344. copia conveniens ex omni morbida parte.
  345. omnia conplebant loca tectaque quo magis aestu,
  346. confertos ita acervatim mors accumulabat.
  347. multa siti prostrata viam per proque voluta
  348. corpora silanos ad aquarum strata iacebant
  349. interclusa anima nimia ab dulcedine aquarum,
  350. multaque per populi passim loca prompta viasque
  351. languida semanimo cum corpore membra videres
  352. horrida paedore et pannis cooperta perire,
  353. corporis inluvie, pelli super ossibus una,
  354. ulceribus taetris prope iam sordeque sepulta.
  355. omnia denique sancta deum delubra replerat
  356. corporibus mors exanimis onerataque passim
  357. cuncta cadaveribus caelestum templa manebant,
  358. hospitibus loca quae complerant aedituentes.
  359. nec iam religio divom nec numina magni
  360. pendebantur enim: praesens dolor exsuperabat.
  361. nec mos ille sepulturae remanebat in urbe,
  362. quo prius hic populus semper consuerat humari;
  363. perturbatus enim totus trepidabat et unus
  364. quisque suum pro re cognatum maestus humabat.
  365. multaque res subita et paupertas horrida suasit;
  366. namque suos consanguineos aliena rogorum
  367. insuper extructa ingenti clamore locabant
  368. subdebantque faces, multo cum sanguine saepe
  369. rixantes, potius quam corpora desererentur,
  370. inque aliis alium populum sepelire suorum
  371. certantes; lacrimis lassi luctuque redibant;
  372. inde bonam partem in lectum maerore dabantur;
  373. nec poterat quisquam reperiri, quem neque morbus
  374. nec mors nec luctus temptaret tempore tali.