De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  2. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  3. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  4. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  5. ordine demisso levibus iactarier auris,
  6. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  7. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  8. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  9. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  10. ipsius rei rationem reddere possis,
  11. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  12. quo magis attentas auris animumque reposco.
  13. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  14. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  15. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  16. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  17. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  18. aequoris, exesor moerorum, litora propter;
  19. nec varii cessant sonitus manare per auras;
  20. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  21. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  22. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  23. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  24. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  25. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  26. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  27. cernere odorari licet et sentire sonare.
  28. Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
  29. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  30. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  31. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  32. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  33. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  34. principio fit ut in speluncis saxa superna
  35. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  36. manat item nobis e toto corpore sudor,
  37. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  38. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  39. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  40. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  41. sentimus, sentimus item transire per aurum
  42. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.