De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  2. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  3. taedaque consimili ratione accensa per undas
  4. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  5. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  6. semina de terraque necessest funditus ipsa
  7. ignis corpora per totum consurgere fontem
  8. et simul exspirare foras exireque in auras,
  9. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  10. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  11. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  12. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  13. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  14. et multis aliis praebet regionibus aequor
  15. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  16. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  17. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  18. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  19. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  20. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  21. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  22. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  23. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  24. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  25. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  26. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  27. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  28. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  29. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  30. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  31. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  32. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  33. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  34. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  35. ordine demisso levibus iactarier auris,
  36. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  37. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  38. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  39. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  40. ipsius rei rationem reddere possis,
  41. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  42. quo magis attentas auris animumque reposco.
  43. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  44. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  45. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  46. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  47. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  48. aequoris, exesor moerorum, litora propter;
  49. nec varii cessant sonitus manare per auras;
  50. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  51. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  52. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  53. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  54. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  55. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  56. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  57. cernere odorari licet et sentire sonare.
  58. Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
  59. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  60. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  61. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  62. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  63. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  64. principio fit ut in speluncis saxa superna
  65. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  66. manat item nobis e toto corpore sudor,
  67. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  68. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  69. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  70. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  71. sentimus, sentimus item transire per aurum
  72. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  73. denique per dissaepta domorum saxea voces
  74. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  75. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  76. denique qua circum caeli lorica ,
  77. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  78. et tempestate in terra caeloque coorta
  79. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  80. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  81. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
  82. corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
  83. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
  84. principio terram sol excoquit et facit are,
  85. at glaciem dissolvit et altis montibus altas
  86. extructasque nives radiis tabescere cogit;
  87. denique cera lique fit in eius posta vapore.
  88. ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
  89. at coria et carnem trahit et conducit in unum.
  90. umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
  91. at coria et carnem mollit durata calore.
  92. barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
  93. effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
  94. qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
  95. denique amaracinum fugitat sus et timet omne
  96. unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
  97. quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
  98. at contra nobis caenum taeterrima cum sit
  99. spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
  100. insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
  101. Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re
  102. adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
  103. multa foramina cum variis sint reddita rebus,
  104. dissimili inter se natura praedita debent
  105. esse et habere suam naturam quaeque viasque.
  106. quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
  107. quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
  108. nam penetrare alio sonitus alioque saporem
  109. cernimus e sucis, alio nidoris odores.
  110. scilicet id fieri cogit natura viarum
  111. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.
  112. praeterea manare aliud per saxa videtur,
  113. atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
  114. argentoque foras aliud vitroque meare;
  115. nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
  116. atque aliis aliud citius transmittere eadem.
  117. scilicet id fieri cogit natura viarum
  118. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
  119. propter dissimilem naturam textaque rerum.
  120. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  121. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  122. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
  123. causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
  124. Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
  125. semina sive aestum, qui discutit plagis,
  126. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
  127. hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit
  128. in medio locus, extemplo primordia ferri
  129. in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
  130. anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
  131. nec res ulla magis primoribus ex elementis
  132. indupedita suis arte conexa cohaeret
  133. quam validi ferri natura et frigidus horror.
  134. quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
  135. corpora si nequeunt e ferro plura coorta
  136. in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
  137. quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum
  138. iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
  139. hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
  140. cumque locus, sive e transverso sive superne,
  141. corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
  142. quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
  143. sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
  144. huc accedit item, quare queat id magis esse,
  145. haec quoque res adiumento motuque iuvatur,
  146. quod, simul a fronte est anelli rarior
  147. factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
  148. continuo fit uti qui post est cumque locatus
  149. a tergo quasi provehat atque propellat.
  150. semper enim circum positus res verberat ;
  151. sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
  152. parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
  153. hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
  154. parvas ad partis subtiliter insinuatus
  155. trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
  156. denique res omnes debent in corpore habere
  157. , quandoquidem raro sunt corpore et
  158. omnibus est rebus circum datus adpositusque.
  159. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  160. sollicito motu semper iactatur eoque
  161. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  162. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  163. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  164. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  165. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  166. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  167. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  168. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  169. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  170. aere interposito discordia tanta creatur
  171. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  172. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  173. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  174. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
  175. cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
  176. ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
  177. atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
  178. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
  179. non valet e lapide hoc alias impellere item res.
  180. pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
  181. at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
  182. pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
  183. lignea materies in quo genere esse videtur.
  184. interutrasque igitur ferri natura locata
  185. aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
  186. inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
  187. nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
  188. ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
  189. quae memorare queam inter se singlariter apta.
  190. saxa vides primum sola colescere calce.
  191. glutine materies taurino iungitur una,
  192. ut vitio venae tabularum saepius hiscant
  193. quam laxare queant compages taurea vincla.
  194. vitigeni latices aquai fontibus audent
  195. misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
  196. purpureusque colos conchyli iungitur uno
  197. corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
  198. non si Neptuni fluctu renovare operam des,
  199. non mare si totum velit eluere omnibus undis.
  200. denique res auro non aurum copulat una,
  201. aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
  202. cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
  203. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  204. nec me tam multam hic operam consumere par est,