De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  2. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  3. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  4. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  5. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  6. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  7. taedaque consimili ratione accensa per undas
  8. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  9. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  10. semina de terraque necessest funditus ipsa
  11. ignis corpora per totum consurgere fontem
  12. et simul exspirare foras exireque in auras,
  13. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  14. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  15. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  16. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  17. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  18. et multis aliis praebet regionibus aequor
  19. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  20. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  21. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  22. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  23. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  24. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  25. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  26. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  27. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  28. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  29. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  30. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  31. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  32. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  33. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  34. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  35. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  36. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  37. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  38. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  39. ordine demisso levibus iactarier auris,
  40. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  41. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  42. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  43. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  44. ipsius rei rationem reddere possis,
  45. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  46. quo magis attentas auris animumque reposco.
  47. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  48. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  49. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  50. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  51. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  52. aequoris, exesor moerorum, litora propter;
  53. nec varii cessant sonitus manare per auras;
  54. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  55. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  56. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  57. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  58. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  59. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  60. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  61. cernere odorari licet et sentire sonare.
  62. Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
  63. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  64. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  65. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  66. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  67. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  68. principio fit ut in speluncis saxa superna
  69. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  70. manat item nobis e toto corpore sudor,
  71. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  72. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  73. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  74. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  75. sentimus, sentimus item transire per aurum
  76. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  77. denique per dissaepta domorum saxea voces
  78. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  79. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  80. denique qua circum caeli lorica ,
  81. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  82. et tempestate in terra caeloque coorta
  83. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  84. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  85. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
  86. corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
  87. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
  88. principio terram sol excoquit et facit are,
  89. at glaciem dissolvit et altis montibus altas
  90. extructasque nives radiis tabescere cogit;
  91. denique cera lique fit in eius posta vapore.
  92. ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
  93. at coria et carnem trahit et conducit in unum.
  94. umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
  95. at coria et carnem mollit durata calore.
  96. barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
  97. effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
  98. qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
  99. denique amaracinum fugitat sus et timet omne
  100. unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
  101. quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
  102. at contra nobis caenum taeterrima cum sit
  103. spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
  104. insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
  105. Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re
  106. adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
  107. multa foramina cum variis sint reddita rebus,
  108. dissimili inter se natura praedita debent
  109. esse et habere suam naturam quaeque viasque.
  110. quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
  111. quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
  112. nam penetrare alio sonitus alioque saporem
  113. cernimus e sucis, alio nidoris odores.
  114. scilicet id fieri cogit natura viarum
  115. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.
  116. praeterea manare aliud per saxa videtur,
  117. atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
  118. argentoque foras aliud vitroque meare;
  119. nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
  120. atque aliis aliud citius transmittere eadem.
  121. scilicet id fieri cogit natura viarum
  122. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
  123. propter dissimilem naturam textaque rerum.
  124. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  125. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  126. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
  127. causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
  128. Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
  129. semina sive aestum, qui discutit plagis,
  130. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
  131. hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit
  132. in medio locus, extemplo primordia ferri
  133. in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
  134. anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
  135. nec res ulla magis primoribus ex elementis
  136. indupedita suis arte conexa cohaeret
  137. quam validi ferri natura et frigidus horror.
  138. quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
  139. corpora si nequeunt e ferro plura coorta
  140. in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
  141. quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum
  142. iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
  143. hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
  144. cumque locus, sive e transverso sive superne,
  145. corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
  146. quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
  147. sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
  148. huc accedit item, quare queat id magis esse,
  149. haec quoque res adiumento motuque iuvatur,
  150. quod, simul a fronte est anelli rarior
  151. factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
  152. continuo fit uti qui post est cumque locatus
  153. a tergo quasi provehat atque propellat.
  154. semper enim circum positus res verberat ;
  155. sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
  156. parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
  157. hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
  158. parvas ad partis subtiliter insinuatus
  159. trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
  160. denique res omnes debent in corpore habere
  161. , quandoquidem raro sunt corpore et
  162. omnibus est rebus circum datus adpositusque.
  163. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  164. sollicito motu semper iactatur eoque
  165. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  166. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  167. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  168. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  169. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  170. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  171. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  172. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  173. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  174. aere interposito discordia tanta creatur
  175. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  176. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  177. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  178. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
  179. cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
  180. ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
  181. atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
  182. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
  183. non valet e lapide hoc alias impellere item res.
  184. pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
  185. at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
  186. pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
  187. lignea materies in quo genere esse videtur.
  188. interutrasque igitur ferri natura locata
  189. aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
  190. inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
  191. nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
  192. ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
  193. quae memorare queam inter se singlariter apta.
  194. saxa vides primum sola colescere calce.
  195. glutine materies taurino iungitur una,
  196. ut vitio venae tabularum saepius hiscant
  197. quam laxare queant compages taurea vincla.
  198. vitigeni latices aquai fontibus audent
  199. misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
  200. purpureusque colos conchyli iungitur uno
  201. corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
  202. non si Neptuni fluctu renovare operam des,
  203. non mare si totum velit eluere omnibus undis.
  204. denique res auro non aurum copulat una,
  205. aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
  206. cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
  207. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  208. nec me tam multam hic operam consumere par est,
  209. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  210. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  211. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  212. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
  213. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  214. inter se quaedam possint coplata teneri;
  215. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  216. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  217. mortiferam possit cladem conflare coorta
  218. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  219. expediam, primum multarum semina rerum
  220. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  221. et contra quae sint morbo mortique necessest
  222. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  223. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  224. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  225. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  226. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  227. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  228. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  229. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  230. temptari procul a patria qui cumque domoque
  231. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  232. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  233. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  234. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
  235. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  236. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  237. quattuor a ventis et caeli partibus esse,
  238. tum color et facies hominum distare videntur
  239. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  240. est elephas morbus qui propter flumina Nili
  241. gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
  242. Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
  243. finibus. inde aliis alius locus est inimicus
  244. partibus ac membris; varius concinnat id .
  245. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
  246. commovet atque inimicus serpere coepit,
  247. ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
  248. qua graditur conturbat et immutare coactat,
  249. fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,
  250. corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
  251. haec igitur subito clades nova pestilitasque
  252. aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
  253. aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
  254. aut etiam suspensa manet vis in ipso
  255. et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
  256. illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
  257. consimili ratione venit bubus quoque saepe
  258. pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
  259. nec refert utrum nos in loca deveniamus
  260. nobis adversa et caeli mutemus amictum,
  261. an caelum nobis ultro natura corumptum
  262. deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
  263. quod nos adventu possit temptare recenti.
  264. Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
  265. finibus in Cecropis funestos reddidit agros
  266. vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
  267. nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
  268. permensus multum camposque natantis,
  269. incubuit tandem populo Pandionis omni.
  270. inde catervatim morbo mortique dabantur.
  271. principio caput incensum fervore gerebant
  272. et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
  273. sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
  274. sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
  275. atque animi interpres manabat lingua cruore
  276. debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
  277. inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
  278. morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
  279. omnia tum vero vitai claustra lababant.
  280. spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
  281. rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
  282. atque animi prorsum tum vires totius, omne
  283. languebat corpus leti iam limine in ipso.
  284. intolerabilibusque malis erat anxius angor
  285. adsidue comes et gemitu commixta querella,
  286. singultusque frequens noctem per saepe diemque
  287. corripere adsidue nervos et membra coactans
  288. dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.
  289. nec nimio cuiquam posses ardore tueri
  290. corporis in summo summam fervescere partem,
  291. sed potius tepidum manibus proponere tactum
  292. et simul ulceribus quasi inustis omne rubere