De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  2. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  3. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  4. praeterea solis radiis iactatur aquai
  5. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  6. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  7. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  8. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  9. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  10. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  11. taedaque consimili ratione accensa per undas
  12. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  13. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  14. semina de terraque necessest funditus ipsa
  15. ignis corpora per totum consurgere fontem
  16. et simul exspirare foras exireque in auras,
  17. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  18. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  19. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  20. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  21. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  22. et multis aliis praebet regionibus aequor
  23. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  24. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  25. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  26. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  27. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  28. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  29. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  30. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  31. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  32. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  33. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  34. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  35. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  36. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  37. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  38. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  39. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  40. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  41. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  42. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  43. ordine demisso levibus iactarier auris,
  44. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  45. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  46. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  47. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  48. ipsius rei rationem reddere possis,
  49. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  50. quo magis attentas auris animumque reposco.
  51. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  52. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  53. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  54. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  55. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  56. aequoris, exesor moerorum, litora propter;
  57. nec varii cessant sonitus manare per auras;
  58. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  59. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  60. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  61. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  62. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  63. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  64. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  65. cernere odorari licet et sentire sonare.
  66. Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
  67. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  68. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  69. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  70. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  71. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  72. principio fit ut in speluncis saxa superna
  73. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  74. manat item nobis e toto corpore sudor,
  75. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  76. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  77. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  78. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  79. sentimus, sentimus item transire per aurum
  80. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  81. denique per dissaepta domorum saxea voces
  82. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  83. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  84. denique qua circum caeli lorica ,
  85. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  86. et tempestate in terra caeloque coorta
  87. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  88. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  89. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
  90. corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
  91. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
  92. principio terram sol excoquit et facit are,
  93. at glaciem dissolvit et altis montibus altas
  94. extructasque nives radiis tabescere cogit;
  95. denique cera lique fit in eius posta vapore.
  96. ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
  97. at coria et carnem trahit et conducit in unum.
  98. umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
  99. at coria et carnem mollit durata calore.
  100. barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
  101. effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
  102. qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
  103. denique amaracinum fugitat sus et timet omne
  104. unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
  105. quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
  106. at contra nobis caenum taeterrima cum sit
  107. spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
  108. insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
  109. Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re
  110. adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
  111. multa foramina cum variis sint reddita rebus,
  112. dissimili inter se natura praedita debent
  113. esse et habere suam naturam quaeque viasque.
  114. quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
  115. quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
  116. nam penetrare alio sonitus alioque saporem
  117. cernimus e sucis, alio nidoris odores.
  118. scilicet id fieri cogit natura viarum
  119. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.
  120. praeterea manare aliud per saxa videtur,
  121. atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
  122. argentoque foras aliud vitroque meare;
  123. nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
  124. atque aliis aliud citius transmittere eadem.
  125. scilicet id fieri cogit natura viarum
  126. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
  127. propter dissimilem naturam textaque rerum.
  128. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  129. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  130. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
  131. causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
  132. Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
  133. semina sive aestum, qui discutit plagis,
  134. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
  135. hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit
  136. in medio locus, extemplo primordia ferri
  137. in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
  138. anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
  139. nec res ulla magis primoribus ex elementis
  140. indupedita suis arte conexa cohaeret
  141. quam validi ferri natura et frigidus horror.
  142. quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
  143. corpora si nequeunt e ferro plura coorta
  144. in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
  145. quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum
  146. iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
  147. hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
  148. cumque locus, sive e transverso sive superne,
  149. corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
  150. quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
  151. sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
  152. huc accedit item, quare queat id magis esse,
  153. haec quoque res adiumento motuque iuvatur,
  154. quod, simul a fronte est anelli rarior
  155. factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
  156. continuo fit uti qui post est cumque locatus
  157. a tergo quasi provehat atque propellat.
  158. semper enim circum positus res verberat ;
  159. sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
  160. parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
  161. hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
  162. parvas ad partis subtiliter insinuatus
  163. trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
  164. denique res omnes debent in corpore habere
  165. , quandoquidem raro sunt corpore et
  166. omnibus est rebus circum datus adpositusque.
  167. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  168. sollicito motu semper iactatur eoque
  169. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  170. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  171. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  172. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  173. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  174. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  175. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  176. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  177. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  178. aere interposito discordia tanta creatur
  179. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  180. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  181. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  182. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
  183. cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
  184. ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
  185. atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
  186. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
  187. non valet e lapide hoc alias impellere item res.
  188. pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
  189. at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
  190. pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
  191. lignea materies in quo genere esse videtur.
  192. interutrasque igitur ferri natura locata
  193. aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
  194. inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
  195. nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
  196. ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
  197. quae memorare queam inter se singlariter apta.
  198. saxa vides primum sola colescere calce.
  199. glutine materies taurino iungitur una,
  200. ut vitio venae tabularum saepius hiscant
  201. quam laxare queant compages taurea vincla.
  202. vitigeni latices aquai fontibus audent
  203. misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
  204. purpureusque colos conchyli iungitur uno
  205. corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
  206. non si Neptuni fluctu renovare operam des,
  207. non mare si totum velit eluere omnibus undis.
  208. denique res auro non aurum copulat una,