De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  2. et rare fecit calido miscente vapore,
  3. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  4. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  5. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  6. praeterea solis radiis iactatur aquai
  7. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  8. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  9. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  10. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  11. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  12. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  13. taedaque consimili ratione accensa per undas
  14. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  15. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  16. semina de terraque necessest funditus ipsa
  17. ignis corpora per totum consurgere fontem
  18. et simul exspirare foras exireque in auras,
  19. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  20. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  21. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  22. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai