De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  2. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  3. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  4. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
  5. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  6. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  7. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  8. et rare fecit calido miscente vapore,
  9. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  10. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  11. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  12. praeterea solis radiis iactatur aquai
  13. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  14. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  15. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  16. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  17. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  18. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  19. taedaque consimili ratione accensa per undas
  20. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  21. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  22. semina de terraque necessest funditus ipsa
  23. ignis corpora per totum consurgere fontem
  24. et simul exspirare foras exireque in auras,
  25. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  26. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  27. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  28. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  29. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  30. et multis aliis praebet regionibus aequor
  31. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  32. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  33. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  34. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  35. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  36. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  37. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  38. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  39. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  40. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  41. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  42. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  43. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  44. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  45. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  46. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  47. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  48. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  49. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  50. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  51. ordine demisso levibus iactarier auris,
  52. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  53. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  54. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  55. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  56. ipsius rei rationem reddere possis,
  57. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  58. quo magis attentas auris animumque reposco.
  59. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  60. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  61. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  62. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  63. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  64. aequoris, exesor moerorum, litora propter;
  65. nec varii cessant sonitus manare per auras;
  66. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  67. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  68. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  69. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  70. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  71. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  72. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  73. cernere odorari licet et sentire sonare.
  74. Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
  75. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  76. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  77. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  78. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  79. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  80. principio fit ut in speluncis saxa superna
  81. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  82. manat item nobis e toto corpore sudor,
  83. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  84. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  85. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  86. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  87. sentimus, sentimus item transire per aurum
  88. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  89. denique per dissaepta domorum saxea voces
  90. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  91. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  92. denique qua circum caeli lorica ,
  93. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  94. et tempestate in terra caeloque coorta
  95. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  96. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  97. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
  98. corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
  99. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
  100. principio terram sol excoquit et facit are,
  101. at glaciem dissolvit et altis montibus altas
  102. extructasque nives radiis tabescere cogit;
  103. denique cera lique fit in eius posta vapore.
  104. ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
  105. at coria et carnem trahit et conducit in unum.
  106. umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
  107. at coria et carnem mollit durata calore.
  108. barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
  109. effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
  110. qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
  111. denique amaracinum fugitat sus et timet omne
  112. unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
  113. quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
  114. at contra nobis caenum taeterrima cum sit
  115. spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
  116. insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
  117. Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re
  118. adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
  119. multa foramina cum variis sint reddita rebus,
  120. dissimili inter se natura praedita debent
  121. esse et habere suam naturam quaeque viasque.
  122. quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
  123. quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
  124. nam penetrare alio sonitus alioque saporem
  125. cernimus e sucis, alio nidoris odores.
  126. scilicet id fieri cogit natura viarum
  127. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.
  128. praeterea manare aliud per saxa videtur,
  129. atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
  130. argentoque foras aliud vitroque meare;
  131. nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
  132. atque aliis aliud citius transmittere eadem.
  133. scilicet id fieri cogit natura viarum
  134. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
  135. propter dissimilem naturam textaque rerum.
  136. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  137. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  138. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
  139. causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
  140. Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
  141. semina sive aestum, qui discutit plagis,
  142. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
  143. hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit
  144. in medio locus, extemplo primordia ferri
  145. in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
  146. anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
  147. nec res ulla magis primoribus ex elementis
  148. indupedita suis arte conexa cohaeret
  149. quam validi ferri natura et frigidus horror.
  150. quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
  151. corpora si nequeunt e ferro plura coorta
  152. in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
  153. quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum
  154. iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
  155. hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
  156. cumque locus, sive e transverso sive superne,
  157. corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
  158. quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
  159. sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
  160. huc accedit item, quare queat id magis esse,
  161. haec quoque res adiumento motuque iuvatur,
  162. quod, simul a fronte est anelli rarior
  163. factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
  164. continuo fit uti qui post est cumque locatus
  165. a tergo quasi provehat atque propellat.
  166. semper enim circum positus res verberat ;
  167. sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
  168. parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
  169. hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
  170. parvas ad partis subtiliter insinuatus
  171. trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
  172. denique res omnes debent in corpore habere
  173. , quandoquidem raro sunt corpore et
  174. omnibus est rebus circum datus adpositusque.
  175. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  176. sollicito motu semper iactatur eoque
  177. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  178. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  179. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  180. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  181. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  182. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  183. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  184. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  185. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  186. aere interposito discordia tanta creatur
  187. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  188. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  189. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  190. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
  191. cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
  192. ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
  193. atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
  194. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
  195. non valet e lapide hoc alias impellere item res.
  196. pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
  197. at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
  198. pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
  199. lignea materies in quo genere esse videtur.
  200. interutrasque igitur ferri natura locata
  201. aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
  202. inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
  203. nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
  204. ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
  205. quae memorare queam inter se singlariter apta.
  206. saxa vides primum sola colescere calce.
  207. glutine materies taurino iungitur una,
  208. ut vitio venae tabularum saepius hiscant
  209. quam laxare queant compages taurea vincla.
  210. vitigeni latices aquai fontibus audent
  211. misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
  212. purpureusque colos conchyli iungitur uno
  213. corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
  214. non si Neptuni fluctu renovare operam des,
  215. non mare si totum velit eluere omnibus undis.
  216. denique res auro non aurum copulat una,
  217. aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
  218. cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
  219. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  220. nec me tam multam hic operam consumere par est,
  221. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  222. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  223. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  224. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
  225. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  226. inter se quaedam possint coplata teneri;
  227. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  228. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  229. mortiferam possit cladem conflare coorta
  230. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  231. expediam, primum multarum semina rerum
  232. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  233. et contra quae sint morbo mortique necessest
  234. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  235. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  236. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  237. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  238. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  239. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  240. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  241. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  242. temptari procul a patria qui cumque domoque
  243. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  244. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  245. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  246. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
  247. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  248. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  249. quattuor a ventis et caeli partibus esse,
  250. tum color et facies hominum distare videntur
  251. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  252. est elephas morbus qui propter flumina Nili
  253. gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
  254. Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
  255. finibus. inde aliis alius locus est inimicus
  256. partibus ac membris; varius concinnat id .
  257. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
  258. commovet atque inimicus serpere coepit,
  259. ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
  260. qua graditur conturbat et immutare coactat,
  261. fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,
  262. corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
  263. haec igitur subito clades nova pestilitasque
  264. aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
  265. aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
  266. aut etiam suspensa manet vis in ipso
  267. et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
  268. illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
  269. consimili ratione venit bubus quoque saepe
  270. pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
  271. nec refert utrum nos in loca deveniamus
  272. nobis adversa et caeli mutemus amictum,
  273. an caelum nobis ultro natura corumptum
  274. deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
  275. quod nos adventu possit temptare recenti.
  276. Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
  277. finibus in Cecropis funestos reddidit agros
  278. vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
  279. nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
  280. permensus multum camposque natantis,
  281. incubuit tandem populo Pandionis omni.
  282. inde catervatim morbo mortique dabantur.
  283. principio caput incensum fervore gerebant
  284. et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
  285. sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
  286. sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
  287. atque animi interpres manabat lingua cruore
  288. debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
  289. inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
  290. morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
  291. omnia tum vero vitai claustra lababant.
  292. spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
  293. rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
  294. atque animi prorsum tum vires totius, omne
  295. languebat corpus leti iam limine in ipso.
  296. intolerabilibusque malis erat anxius angor
  297. adsidue comes et gemitu commixta querella,
  298. singultusque frequens noctem per saepe diemque
  299. corripere adsidue nervos et membra coactans
  300. dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.
  301. nec nimio cuiquam posses ardore tueri
  302. corporis in summo summam fervescere partem,
  303. sed potius tepidum manibus proponere tactum
  304. et simul ulceribus quasi inustis omne rubere
  305. corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis.
  306. intima pars hominum vero flagrabat ad ossa,
  307. flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus.
  308. nil adeo posses cuiquam leve tenveque membris
  309. vertere in utilitatem, at ventum et frigora semper.
  310. in fluvios partim gelidos ardentia morbo
  311. membra dabant nudum iacientes corpus in undas.
  312. multi praecipites nymphis putealibus alte
  313. inciderunt ipso venientes ore patente:
  314. insedabiliter sitis arida corpora mersans
  315. aequabat multum parvis umoribus imbrem.
  316. nec requies erat ulla mali: defessa iacebant
  317. corpora. mussabat tacito medicina timore,
  318. quippe patentia cum totiens ardentia morbis