De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nox ubi terribili terras caligine texit.
  2. quod nimis a verast longe ratione remotum.
  3. quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
  4. non quierit calidum supera de reddere parte,
  5. cum superum lumen tanto fervore fruatur,
  6. qui queat hic supter tam crasso corpore terram
  7. perquoquere umorem et calido focilare vapore?
  8. praesertim cum vix possit per saepta domorum
  9. insinuare suum radiis ardentibus aestum.
  10. quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
  11. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  12. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  13. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  14. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  15. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
  16. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  17. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  18. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  19. et rare fecit calido miscente vapore,
  20. rursus in antiquas redeunt primordia sedes