De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. scilicet in terram delabi pondere cogit
  2. natura, et vacuum prope iam per inane iacentes
  3. dispergunt animas per caulas corporis omnis.
  4. ---
  5. frigidior porro in puteis aestate fit umor,
  6. arescit quia terra calore et semina si qua
  7. forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
  8. quo magis est igitur tellus effeta calore,
  9. fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
  10. frigore cum premitur porro omnis terra coitque
  11. et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
  12. exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
  13. Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
  14. frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
  15. hunc homines fontem nimis admirantur et acri
  16. sole putant subter terras fervescere partim,
  17. nox ubi terribili terras caligine texit.
  18. quod nimis a verast longe ratione remotum.
  19. quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
  20. non quierit calidum supera de reddere parte,
  21. cum superum lumen tanto fervore fruatur,
  22. qui queat hic supter tam crasso corpore terram
  23. perquoquere umorem et calido focilare vapore?
  24. praesertim cum vix possit per saepta domorum
  25. insinuare suum radiis ardentibus aestum.
  26. quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
  27. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  28. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  29. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  30. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  31. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
  32. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  33. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  34. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  35. et rare fecit calido miscente vapore,
  36. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  37. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  38. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  39. praeterea solis radiis iactatur aquai
  40. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  41. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  42. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  43. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  44. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  45. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  46. taedaque consimili ratione accensa per undas
  47. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  48. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  49. semina de terraque necessest funditus ipsa
  50. ignis corpora per totum consurgere fontem
  51. et simul exspirare foras exireque in auras,
  52. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  53. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  54. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  55. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  56. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  57. et multis aliis praebet regionibus aequor
  58. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  59. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  60. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  61. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  62. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  63. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  64. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  65. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  66. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  67. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  68. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  69. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  70. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  71. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  72. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  73. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  74. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  75. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  76. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  77. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  78. ordine demisso levibus iactarier auris,
  79. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  80. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  81. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  82. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  83. ipsius rei rationem reddere possis,
  84. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  85. quo magis attentas auris animumque reposco.
  86. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  87. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  88. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  89. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  90. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  91. aequoris, exesor moerorum, litora propter;
  92. nec varii cessant sonitus manare per auras;
  93. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  94. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  95. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  96. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  97. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  98. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  99. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  100. cernere odorari licet et sentire sonare.
  101. Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
  102. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  103. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  104. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  105. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  106. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  107. principio fit ut in speluncis saxa superna
  108. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  109. manat item nobis e toto corpore sudor,
  110. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  111. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  112. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  113. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  114. sentimus, sentimus item transire per aurum
  115. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  116. denique per dissaepta domorum saxea voces
  117. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  118. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  119. denique qua circum caeli lorica ,
  120. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  121. et tempestate in terra caeloque coorta
  122. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  123. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  124. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
  125. corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
  126. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
  127. principio terram sol excoquit et facit are,
  128. at glaciem dissolvit et altis montibus altas
  129. extructasque nives radiis tabescere cogit;
  130. denique cera lique fit in eius posta vapore.
  131. ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
  132. at coria et carnem trahit et conducit in unum.
  133. umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
  134. at coria et carnem mollit durata calore.
  135. barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
  136. effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
  137. qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
  138. denique amaracinum fugitat sus et timet omne
  139. unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
  140. quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
  141. at contra nobis caenum taeterrima cum sit
  142. spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
  143. insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
  144. Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re
  145. adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
  146. multa foramina cum variis sint reddita rebus,
  147. dissimili inter se natura praedita debent
  148. esse et habere suam naturam quaeque viasque.
  149. quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
  150. quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
  151. nam penetrare alio sonitus alioque saporem
  152. cernimus e sucis, alio nidoris odores.
  153. scilicet id fieri cogit natura viarum
  154. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.
  155. praeterea manare aliud per saxa videtur,
  156. atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
  157. argentoque foras aliud vitroque meare;
  158. nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
  159. atque aliis aliud citius transmittere eadem.
  160. scilicet id fieri cogit natura viarum
  161. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
  162. propter dissimilem naturam textaque rerum.
  163. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  164. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  165. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
  166. causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
  167. Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
  168. semina sive aestum, qui discutit plagis,
  169. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
  170. hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit
  171. in medio locus, extemplo primordia ferri
  172. in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
  173. anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
  174. nec res ulla magis primoribus ex elementis
  175. indupedita suis arte conexa cohaeret
  176. quam validi ferri natura et frigidus horror.
  177. quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
  178. corpora si nequeunt e ferro plura coorta
  179. in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
  180. quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum
  181. iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
  182. hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
  183. cumque locus, sive e transverso sive superne,
  184. corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
  185. quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
  186. sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
  187. huc accedit item, quare queat id magis esse,
  188. haec quoque res adiumento motuque iuvatur,
  189. quod, simul a fronte est anelli rarior
  190. factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
  191. continuo fit uti qui post est cumque locatus
  192. a tergo quasi provehat atque propellat.
  193. semper enim circum positus res verberat ;
  194. sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
  195. parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
  196. hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
  197. parvas ad partis subtiliter insinuatus
  198. trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
  199. denique res omnes debent in corpore habere
  200. , quandoquidem raro sunt corpore et
  201. omnibus est rebus circum datus adpositusque.
  202. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  203. sollicito motu semper iactatur eoque
  204. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  205. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  206. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  207. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  208. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  209. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  210. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  211. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  212. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  213. aere interposito discordia tanta creatur
  214. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  215. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  216. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  217. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
  218. cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
  219. ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
  220. atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
  221. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
  222. non valet e lapide hoc alias impellere item res.
  223. pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
  224. at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
  225. pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
  226. lignea materies in quo genere esse videtur.
  227. interutrasque igitur ferri natura locata
  228. aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
  229. inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
  230. nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
  231. ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
  232. quae memorare queam inter se singlariter apta.
  233. saxa vides primum sola colescere calce.
  234. glutine materies taurino iungitur una,
  235. ut vitio venae tabularum saepius hiscant
  236. quam laxare queant compages taurea vincla.
  237. vitigeni latices aquai fontibus audent
  238. misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
  239. purpureusque colos conchyli iungitur uno
  240. corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
  241. non si Neptuni fluctu renovare operam des,
  242. non mare si totum velit eluere omnibus undis.
  243. denique res auro non aurum copulat una,
  244. aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
  245. cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
  246. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  247. nec me tam multam hic operam consumere par est,
  248. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  249. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  250. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  251. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
  252. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  253. inter se quaedam possint coplata teneri;
  254. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  255. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  256. mortiferam possit cladem conflare coorta
  257. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  258. expediam, primum multarum semina rerum
  259. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  260. et contra quae sint morbo mortique necessest
  261. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  262. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  263. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  264. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  265. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  266. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  267. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  268. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  269. temptari procul a patria qui cumque domoque
  270. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  271. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  272. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  273. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
  274. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  275. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  276. quattuor a ventis et caeli partibus esse,
  277. tum color et facies hominum distare videntur
  278. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  279. est elephas morbus qui propter flumina Nili
  280. gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
  281. Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
  282. finibus. inde aliis alius locus est inimicus
  283. partibus ac membris; varius concinnat id .
  284. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
  285. commovet atque inimicus serpere coepit,
  286. ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
  287. qua graditur conturbat et immutare coactat,
  288. fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,
  289. corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
  290. haec igitur subito clades nova pestilitasque
  291. aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
  292. aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
  293. aut etiam suspensa manet vis in ipso
  294. et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
  295. illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
  296. consimili ratione venit bubus quoque saepe
  297. pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
  298. nec refert utrum nos in loca deveniamus
  299. nobis adversa et caeli mutemus amictum,
  300. an caelum nobis ultro natura corumptum
  301. deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
  302. quod nos adventu possit temptare recenti.
  303. Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
  304. finibus in Cecropis funestos reddidit agros
  305. vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
  306. nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
  307. permensus multum camposque natantis,
  308. incubuit tandem populo Pandionis omni.
  309. inde catervatim morbo mortique dabantur.
  310. principio caput incensum fervore gerebant
  311. et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
  312. sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
  313. sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
  314. atque animi interpres manabat lingua cruore
  315. debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
  316. inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
  317. morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
  318. omnia tum vero vitai claustra lababant.
  319. spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
  320. rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
  321. atque animi prorsum tum vires totius, omne
  322. languebat corpus leti iam limine in ipso.
  323. intolerabilibusque malis erat anxius angor
  324. adsidue comes et gemitu commixta querella,
  325. singultusque frequens noctem per saepe diemque
  326. corripere adsidue nervos et membra coactans
  327. dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.
  328. nec nimio cuiquam posses ardore tueri
  329. corporis in summo summam fervescere partem,
  330. sed potius tepidum manibus proponere tactum
  331. et simul ulceribus quasi inustis omne rubere
  332. corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis.
  333. intima pars hominum vero flagrabat ad ossa,
  334. flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus.
  335. nil adeo posses cuiquam leve tenveque membris
  336. vertere in utilitatem, at ventum et frigora semper.
  337. in fluvios partim gelidos ardentia morbo
  338. membra dabant nudum iacientes corpus in undas.
  339. multi praecipites nymphis putealibus alte
  340. inciderunt ipso venientes ore patente:
  341. insedabiliter sitis arida corpora mersans
  342. aequabat multum parvis umoribus imbrem.
  343. nec requies erat ulla mali: defessa iacebant
  344. corpora. mussabat tacito medicina timore,
  345. quippe patentia cum totiens ardentia morbis
  346. lumina versarent oculorum expertia somno.
  347. multaque praeterea mortis tum signa dabantur:
  348. perturbata animi mens in maerore metuque,
  349. triste supercilium, furiosus voltus et acer,
  350. sollicitae porro plenaeque sonoribus aures,
  351. creber spiritus aut ingens raroque coortus,
  352. sudorisque madens per collum splendidus umor,
  353. tenvia sputa minuta, croci contacta colore
  354. salsaque per fauces rauca vix edita tussi.
  355. in manibus vero nervi trahere et tremere artus
  356. a pedibusque minutatim succedere frigus
  357. non dubitabat. item ad supremum denique tempus
  358. conpressae nares, nasi primoris acumen
  359. tenve, cavati oculi, cava tempora, frigida pellis
  360. duraque in ore, iacens rictu, frons tenta manebat.
  361. nec nimio rigida post artus morte iacebant.
  362. octavoque fere candenti lumine solis
  363. aut etiam nona reddebant lampade vitam.
  364. quorum siquis, ut est, vitarat funera leti,
  365. ulceribus taetris et nigra proluvie alvi
  366. posterius tamen hunc tabes letumque manebat,
  367. aut etiam multus capitis cum saepe dolore
  368. corruptus sanguis expletis naribus ibat.
  369. huc hominis totae vires corpusque fluebat.
  370. profluvium porro qui taetri sanguinis acre
  371. exierat, tamen in nervos huic morbus et artus
  372. ibat et in partis genitalis corporis ipsas.
  373. et graviter partim metuentes limina leti
  374. vivebant ferro privati parte virili,
  375. et manibus sine non nulli pedibusque manebant
  376. in vita tamen et perdebant lumina partim.
  377. usque adeo mortis metus iis incesserat acer.
  378. atque etiam quosdam cepere oblivia rerum
  379. cunctarum, neque se possent cognoscere ut ipsi.
  380. multaque humi cum inhumata iacerent corpora supra
  381. corporibus, tamen alituum genus atque ferarum
  382. aut procul absiliebat, ut acrem exiret odorem,
  383. aut, ubi gustarat, languebat morte propinqua.
  384. nec tamen omnino temere illis solibus ulla
  385. comparebat avis, nec tristia saecla ferarum
  386. exibant silvis. languebant pleraque morbo
  387. et moriebantur. cum primis fida canum vis
  388. strata viis animam ponebat in omnibus aegre;
  389. extorquebat enim vitam vis morbida membris.
  390. incomitata rapi certabant funera vasta
  391. nec ratio remedii communis certa dabatur;
  392. nam quod ali dederat vitalis auras
  393. volvere in ore licere et caeli templa tueri,
  394. hoc aliis erat exitio letumque parabat.
  395. Illud in his rebus miserandum magnopere unum
  396. aerumnabile erat, quod ubi se quisque videbat
  397. implicitum morbo, morti damnatus ut esset,
  398. deficiens animo maesto cum corde iacebat,
  399. funera respectans animam amittebat ibidem.
  400. quippe etenim nullo cessabant tempore apisci
  401. ex aliis alios avidi contagia morbi,
  402. lanigeras tam quam pecudes et bucera saecla,
  403. idque vel in primis cumulabat funere funus
  404. nam qui cumque suos fugitabant visere ad aegros,
  405. vitai nimium cupidos mortisque timentis
  406. poenibat paulo post turpi morte malaque,
  407. desertos, opis expertis, incuria mactans.
  408. qui fuerant autem praesto, contagibus ibant
  409. atque labore, pudor quem tum cogebat obire
  410. blandaque lassorum vox mixta voce querellae.
  411. optimus hoc leti genus ergo quisque subibat.
  412. Praeterea iam pastor et armentarius omnis
  413. et robustus item curvi moderator aratri
  414. languebat, penitusque casa contrusa iacebant
  415. corpora paupertate et morbo dedita morti.
  416. exanimis pueris super exanimata parentum
  417. corpora non numquam posses retroque videre
  418. matribus et patribus natos super edere vitam.
  419. nec minimam partem ex agris maeror is in urbem
  420. confluxit, languens quem contulit agricolarum
  421. copia conveniens ex omni morbida parte.
  422. omnia conplebant loca tectaque quo magis aestu,
  423. confertos ita acervatim mors accumulabat.
  424. multa siti prostrata viam per proque voluta
  425. corpora silanos ad aquarum strata iacebant
  426. interclusa anima nimia ab dulcedine aquarum,
  427. multaque per populi passim loca prompta viasque
  428. languida semanimo cum corpore membra videres
  429. horrida paedore et pannis cooperta perire,
  430. corporis inluvie, pelli super ossibus una,
  431. ulceribus taetris prope iam sordeque sepulta.
  432. omnia denique sancta deum delubra replerat
  433. corporibus mors exanimis onerataque passim
  434. cuncta cadaveribus caelestum templa manebant,
  435. hospitibus loca quae complerant aedituentes.
  436. nec iam religio divom nec numina magni
  437. pendebantur enim: praesens dolor exsuperabat.
  438. nec mos ille sepulturae remanebat in urbe,
  439. quo prius hic populus semper consuerat humari;
  440. perturbatus enim totus trepidabat et unus
  441. quisque suum pro re cognatum maestus humabat.
  442. multaque res subita et paupertas horrida suasit;
  443. namque suos consanguineos aliena rogorum
  444. insuper extructa ingenti clamore locabant
  445. subdebantque faces, multo cum sanguine saepe
  446. rixantes, potius quam corpora desererentur,
  447. inque aliis alium populum sepelire suorum
  448. certantes; lacrimis lassi luctuque redibant;
  449. inde bonam partem in lectum maerore dabantur;
  450. nec poterat quisquam reperiri, quem neque morbus
  451. nec mors nec luctus temptaret tempore tali.