De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. in mentes hominum divinae nuntia formae,
  2. suscipere haec animi tranquilla pace valebis.
  3. inde videre licet qualis iam vita sequatur.
  4. quam quidem ut a nobis ratio verissima longe
  5. reiciat, quamquam sunt a me multa profecta,
  6. multa tamen restant et sunt ornanda politis
  7. versibus; est ratio caeliQUE ignisque tenenda,
  8. sunt tempestates et fulmina clara canenda,
  9. quid faciant et qua de causa cumque ferantur;
  10. ne trepides caeli divisis partibus amens,
  11. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  12. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  13. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.
  14. quorum operum causas nulla ratione videre
  15. possunt ac fieri divino numine rentur.
  16. Principio tonitru quatiuntur caerula caeli
  17. propterea quia concurrunt sublime volantes
  18. aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.
  19. nec fit enim sonitus caeli de parte serena,
  20. verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,
  21. tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
  22. praeterea neque tam condenso corpore nubes
  23. esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
  24. tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
  25. nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
  26. ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
  27. nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
  28. Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
  29. carbasus ut quondam magnis intenta theatris
  30. dat crepitum malos inter iactata trabesque,
  31. inter dum perscissa furit petulantibus auris
  32. et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
  33. id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
  34. aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
  35. verberibus venti versant planguntque per auras.
  36. fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
  37. frontibus adversis possint quam de latere ire
  38. diverso motu radentes corpora tractim,
  39. aridus unde auris terget sonus ille diuque
  40. ducitur, exierunt donec regionibus artis.
  41. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
  42. omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
  43. maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
  44. cum subito validi venti conlecta procella
  45. nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
  46. turbine versanti magis ac magis undique nubem
  47. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
  48. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  49. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  50. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  51. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  52. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  53. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  54. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  55. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  56. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  57. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  58. perscindat nubem perfringens impete recto;
  59. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  60. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  61. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  62. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  63. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  64. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  65. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  66. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  67. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  68. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  69. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  70. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  71. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  72. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  73. turbine ventorum comburens impete magno;
  74. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  75. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  76. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  77. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  78. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  79. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  80. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  81. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  82. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  83. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  84. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  85. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  86. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  87. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  88. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  89. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  90. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  91. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  92. e simili causa, concursu natus eodem.
  93. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  94. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  95. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  96. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  97. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  98. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  99. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  100. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  101. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  102. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  103. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  104. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  105. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  106. extructis aliis alias super impete miro.
  107. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  108. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  109. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  110. nubila portabunt venti transversa per auras,
  111. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  112. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  113. in statione locata sepultis undique ventis;
  114. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  115. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  116. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  117. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  118. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  119. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  120. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  121. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  122. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  123. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  124. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  125. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  126. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  127. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  128. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  129. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  130. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  131. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  132. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  133. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  134. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  135. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  136. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  137. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  138. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  139. Quod superest, quali natura praedita constent
  140. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  141. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  142. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  143. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  144. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  145. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  146. constituit natura minutis mobilibusque
  147. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  148. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  149. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  150. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  151. curat item vasis integris vina repente
  152. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  153. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  154. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  155. mobiliter soluens differt primordia vini.
  156. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  157. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  158. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  159. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  160. fiant ut possint ictu discludere turris,
  161. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  162. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  163. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  164. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  165. expediam neque te in promissis plura morabor.
  166. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  167. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  168. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  169. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  170. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  171. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  172. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  173. adeo tetra nimborum nocte coorta
  174. inpendent atrae formidinis ora superne,
  175. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  176. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  177. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  178. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  179. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  180. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  181. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  182. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  183. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  184. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  185. multa forent multis exempto nubila sole;
  186. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  187. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  188. si non extructis foret alte nubibus aether.
  189. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  190. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  191. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  192. semina habere cavas nubes et multa necessest
  193. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  194. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  195. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  196. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  197. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  198. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  199. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  200. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  201. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  202. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  203. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  204. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  205. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  206. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  207. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  208. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  209. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  210. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  211. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  212. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  213. tantus discidio nubis ventique procella
  214. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  215. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  216. incidit in validam maturo culmine nubem;
  217. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  218. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  219. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  220. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  221. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  222. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  223. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  224. atque alia ex ipso conradens portat
  225. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  226. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  227. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  228. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  229. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  230. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  231. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  232. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  233. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  234. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  235. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  236. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  237. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  238. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  239. nec temere omnino plane vis frigida venti
  240. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  241. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  242. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  243. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  244. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  245. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  246. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  247. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  248. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  249. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  250. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  251. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  252. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  253. non igitur multis offensibus in remorando
  254. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  255. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  256. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  257. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  258. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  259. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  260. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  261. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  262. et validas auget viris et roborat ictum;
  263. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  264. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  265. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  266. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  267. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  268. incolumisque venit per res atque integra transit
  269. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  270. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  271. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  272. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  273. conferve facit, e parvis quia facta minute
  274. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  275. quae facile insinuantur et insinuata repente
  276. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  277. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  278. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  279. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  280. frigore enim desunt ignes ventique calore
  281. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  282. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  283. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  284. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  285. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  286. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  287. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  288. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  289. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  290. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  291. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  292. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  293. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  294. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  295. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  296. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  297. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  298. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  299. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  300. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  301. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  302. indicia occultae divum perquirere mentis,
  303. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  304. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  305. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  306. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  307. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  308. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  309. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  310. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  311. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  312. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  313. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  314. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  315. turbine caelesti subito correptus et igni?
  316. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  317. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  318. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  319. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  320. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  321. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  322. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  323. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  324. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  325. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  326. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  327. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  328. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  329. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  330. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  331. et simul in multas partis qui credere possis
  332. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  333. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  334. at saepest numero factum fierique necessest,
  335. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  336. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  337. postremo cur sancta deum delubra suasque
  338. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  339. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  340. demit imaginibus violento volnere honorem?
  341. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  342. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  343. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  344. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  345. in mare qua missi veniant ratione superne.
  346. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  347. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  348. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  349. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  350. navigia in summum veniant vexata periclum.
  351. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  352. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  353. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  354. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  355. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  356. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  357. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  358. versabundus enim turbo descendit et illam
  359. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  360. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  361. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  362. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  363. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  364. vertex conradens ex semina nubis
  365. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  366. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  367. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  368. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  369. officere in terris, apparet crebrius idem
  370. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  371. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  372. hoc super in caeli spatio coiere repente
  373. asperiora, modis quae possint indupedita
  374. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  375. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  376. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  377. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  378. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  379. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  380. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  381. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  382. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  383. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  384. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  385. hic demum fit uti turba maiore coorta
  386. et condensa queant apparere et simul ipso
  387. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  388. nam loca declarat sursum ventosa patere
  389. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  390. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  391. corpora naturam declarant litore vestis
  392. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  393. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  394. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  395. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  396. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  397. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  398. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  399. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  400. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  401. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  402. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.