De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  2. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  3. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  4. at cum membra domans percepit fervida febris,
  5. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  6. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
  7. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  8. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  9. terrai penitus scrutantes abdita ferro,
  10. qualis expiret Scaptensula subter odores?
  11. quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
  12. quas hominum reddunt facies qualisque colores!
  13. nonne vides audisve perire in tempore parvo
  14. quam soleant et quam vitai copia desit,
  15. quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
  16. hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
  17. expiratque foras in apertum promptaque caeli.
  18. Sic et Averna loca alitibus summittere debent
  19. mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
  20. ut spatium caeli quadam de parte venenet;
  21. quo simul ac primum pennis delata sit ales,
  22. impediatur ibi caeco correpta veneno,
  23. ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
  24. quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus
  25. reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
  26. quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
  27. posterius fit uti. cum iam cecidere veneni
  28. in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
  29. propterea quod magna mali fit copia circum.
  30. Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni
  31. , qui inter avis cumquest terramque locatus.
  32. discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
  33. cuius ubi e regione loci venere volantis,
  34. claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
  35. et conamen utrimque alarum proditur omne.
  36. hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
  37. scilicet in terram delabi pondere cogit
  38. natura, et vacuum prope iam per inane iacentes
  39. dispergunt animas per caulas corporis omnis.
  40. ---
  41. frigidior porro in puteis aestate fit umor,
  42. arescit quia terra calore et semina si qua
  43. forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
  44. quo magis est igitur tellus effeta calore,
  45. fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
  46. frigore cum premitur porro omnis terra coitque
  47. et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
  48. exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
  49. Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
  50. frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
  51. hunc homines fontem nimis admirantur et acri
  52. sole putant subter terras fervescere partim,
  53. nox ubi terribili terras caligine texit.
  54. quod nimis a verast longe ratione remotum.
  55. quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
  56. non quierit calidum supera de reddere parte,
  57. cum superum lumen tanto fervore fruatur,
  58. qui queat hic supter tam crasso corpore terram
  59. perquoquere umorem et calido focilare vapore?
  60. praesertim cum vix possit per saepta domorum
  61. insinuare suum radiis ardentibus aestum.
  62. quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
  63. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  64. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  65. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  66. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  67. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
  68. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  69. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  70. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  71. et rare fecit calido miscente vapore,
  72. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  73. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  74. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  75. praeterea solis radiis iactatur aquai
  76. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  77. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  78. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  79. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  80. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  81. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  82. taedaque consimili ratione accensa per undas
  83. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  84. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  85. semina de terraque necessest funditus ipsa
  86. ignis corpora per totum consurgere fontem
  87. et simul exspirare foras exireque in auras,
  88. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  89. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  90. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  91. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  92. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  93. et multis aliis praebet regionibus aequor
  94. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  95. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  96. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  97. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  98. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  99. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  100. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  101. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  102. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  103. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  104. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  105. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  106. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  107. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  108. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  109. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  110. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  111. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  112. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  113. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  114. ordine demisso levibus iactarier auris,
  115. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  116. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  117. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  118. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  119. ipsius rei rationem reddere possis,
  120. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  121. quo magis attentas auris animumque reposco.
  122. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  123. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  124. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  125. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  126. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  127. aequoris, exesor moerorum, litora propter;
  128. nec varii cessant sonitus manare per auras;
  129. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  130. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  131. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  132. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  133. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  134. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  135. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  136. cernere odorari licet et sentire sonare.
  137. Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
  138. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  139. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  140. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  141. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  142. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  143. principio fit ut in speluncis saxa superna
  144. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  145. manat item nobis e toto corpore sudor,
  146. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  147. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  148. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  149. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  150. sentimus, sentimus item transire per aurum
  151. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  152. denique per dissaepta domorum saxea voces
  153. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  154. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  155. denique qua circum caeli lorica ,
  156. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  157. et tempestate in terra caeloque coorta
  158. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  159. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  160. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
  161. corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
  162. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
  163. principio terram sol excoquit et facit are,