De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. floris odore hominem taetro consueta necare.
  2. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  3. multa modis multis multarum semina rerum
  4. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  5. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  6. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  7. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  8. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  9. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  10. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  11. multaque praeterea languentia membra per artus
  12. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  13. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  14. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  15. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  16. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  17. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  18. at cum membra domans percepit fervida febris,
  19. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  20. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
  21. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  22. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  23. terrai penitus scrutantes abdita ferro,
  24. qualis expiret Scaptensula subter odores?
  25. quidve mali fit ut exalent aurata metalla!