De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  2. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  3. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  4. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  5. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  6. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  7. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  8. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  9. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  10. est etiam magnis Heliconis montibus arbos