De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  2. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  3. ducere forte deos manis inferne reamur,
  4. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  5. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  6. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  7. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  8. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  9. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  10. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  11. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  12. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  13. res ad vitai rationem ostendimus ante
  14. propter dissimilem naturam dissimilisque
  15. texturas inter sese primasque figuras.
  16. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  17. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  18. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  19. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  20. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  21. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  22. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  23. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  24. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  25. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  26. floris odore hominem taetro consueta necare.
  27. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  28. multa modis multis multarum semina rerum
  29. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  30. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  31. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  32. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  33. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  34. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  35. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  36. multaque praeterea languentia membra per artus
  37. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  38. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  39. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  40. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  41. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  42. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  43. at cum membra domans percepit fervida febris,
  44. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  45. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
  46. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  47. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  48. terrai penitus scrutantes abdita ferro,
  49. qualis expiret Scaptensula subter odores?
  50. quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
  51. quas hominum reddunt facies qualisque colores!
  52. nonne vides audisve perire in tempore parvo
  53. quam soleant et quam vitai copia desit,
  54. quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
  55. hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
  56. expiratque foras in apertum promptaque caeli.
  57. Sic et Averna loca alitibus summittere debent
  58. mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
  59. ut spatium caeli quadam de parte venenet;
  60. quo simul ac primum pennis delata sit ales,
  61. impediatur ibi caeco correpta veneno,
  62. ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
  63. quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus
  64. reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
  65. quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
  66. posterius fit uti. cum iam cecidere veneni
  67. in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
  68. propterea quod magna mali fit copia circum.
  69. Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni
  70. , qui inter avis cumquest terramque locatus.
  71. discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
  72. cuius ubi e regione loci venere volantis,
  73. claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
  74. et conamen utrimque alarum proditur omne.
  75. hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
  76. scilicet in terram delabi pondere cogit
  77. natura, et vacuum prope iam per inane iacentes
  78. dispergunt animas per caulas corporis omnis.
  79. ---
  80. frigidior porro in puteis aestate fit umor,
  81. arescit quia terra calore et semina si qua
  82. forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
  83. quo magis est igitur tellus effeta calore,
  84. fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
  85. frigore cum premitur porro omnis terra coitque
  86. et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
  87. exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
  88. Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
  89. frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
  90. hunc homines fontem nimis admirantur et acri
  91. sole putant subter terras fervescere partim,
  92. nox ubi terribili terras caligine texit.
  93. quod nimis a verast longe ratione remotum.
  94. quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
  95. non quierit calidum supera de reddere parte,
  96. cum superum lumen tanto fervore fruatur,
  97. qui queat hic supter tam crasso corpore terram
  98. perquoquere umorem et calido focilare vapore?
  99. praesertim cum vix possit per saepta domorum
  100. insinuare suum radiis ardentibus aestum.
  101. quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
  102. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  103. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  104. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  105. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  106. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,