De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. manibus ut si sint divis mactata repente.
  2. omnia quae naturali ratione geruntur,
  3. et quibus e fiant causis apparet origo;
  4. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  5. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  6. ducere forte deos manis inferne reamur,
  7. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  8. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  9. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  10. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  11. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  12. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  13. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  14. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  15. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  16. res ad vitai rationem ostendimus ante
  17. propter dissimilem naturam dissimilisque
  18. texturas inter sese primasque figuras.
  19. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  20. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  21. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  22. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.