De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  2. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  3. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  4. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  5. manibus ut si sint divis mactata repente.
  6. omnia quae naturali ratione geruntur,
  7. et quibus e fiant causis apparet origo;
  8. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  9. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  10. ducere forte deos manis inferne reamur,
  11. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  12. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  13. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  14. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  15. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  16. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  17. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  18. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  19. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  20. res ad vitai rationem ostendimus ante
  21. propter dissimilem naturam dissimilisque
  22. texturas inter sese primasque figuras.
  23. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  24. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  25. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  26. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  27. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  28. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  29. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  30. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  31. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  32. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  33. floris odore hominem taetro consueta necare.
  34. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  35. multa modis multis multarum semina rerum
  36. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  37. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  38. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  39. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  40. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  41. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  42. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  43. multaque praeterea languentia membra per artus
  44. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  45. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  46. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  47. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  48. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  49. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  50. at cum membra domans percepit fervida febris,
  51. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  52. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
  53. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  54. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  55. terrai penitus scrutantes abdita ferro,
  56. qualis expiret Scaptensula subter odores?
  57. quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
  58. quas hominum reddunt facies qualisque colores!
  59. nonne vides audisve perire in tempore parvo
  60. quam soleant et quam vitai copia desit,
  61. quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
  62. hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
  63. expiratque foras in apertum promptaque caeli.
  64. Sic et Averna loca alitibus summittere debent
  65. mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
  66. ut spatium caeli quadam de parte venenet;
  67. quo simul ac primum pennis delata sit ales,
  68. impediatur ibi caeco correpta veneno,
  69. ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
  70. quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus
  71. reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
  72. quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
  73. posterius fit uti. cum iam cecidere veneni
  74. in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
  75. propterea quod magna mali fit copia circum.
  76. Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni
  77. , qui inter avis cumquest terramque locatus.
  78. discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
  79. cuius ubi e regione loci venere volantis,
  80. claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
  81. et conamen utrimque alarum proditur omne.
  82. hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
  83. scilicet in terram delabi pondere cogit
  84. natura, et vacuum prope iam per inane iacentes
  85. dispergunt animas per caulas corporis omnis.
  86. ---
  87. frigidior porro in puteis aestate fit umor,
  88. arescit quia terra calore et semina si qua
  89. forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
  90. quo magis est igitur tellus effeta calore,
  91. fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
  92. frigore cum premitur porro omnis terra coitque
  93. et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
  94. exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
  95. Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
  96. frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
  97. hunc homines fontem nimis admirantur et acri
  98. sole putant subter terras fervescere partim,
  99. nox ubi terribili terras caligine texit.
  100. quod nimis a verast longe ratione remotum.
  101. quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
  102. non quierit calidum supera de reddere parte,
  103. cum superum lumen tanto fervore fruatur,
  104. qui queat hic supter tam crasso corpore terram
  105. perquoquere umorem et calido focilare vapore?
  106. praesertim cum vix possit per saepta domorum
  107. insinuare suum radiis ardentibus aestum.
  108. quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
  109. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  110. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  111. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  112. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  113. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
  114. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  115. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  116. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  117. et rare fecit calido miscente vapore,
  118. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  119. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  120. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  121. praeterea solis radiis iactatur aquai
  122. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  123. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  124. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  125. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  126. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  127. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  128. taedaque consimili ratione accensa per undas
  129. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  130. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  131. semina de terraque necessest funditus ipsa
  132. ignis corpora per totum consurgere fontem
  133. et simul exspirare foras exireque in auras,
  134. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  135. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  136. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  137. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  138. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  139. et multis aliis praebet regionibus aequor
  140. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  141. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  142. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  143. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  144. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  145. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  146. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  147. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  148. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  149. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  150. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  151. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  152. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  153. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  154. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  155. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  156. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  157. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  158. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  159. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  160. ordine demisso levibus iactarier auris,
  161. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  162. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  163. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  164. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  165. ipsius rei rationem reddere possis,
  166. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  167. quo magis attentas auris animumque reposco.
  168. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  169. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  170. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  171. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  172. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  173. aequoris, exesor moerorum, litora propter;
  174. nec varii cessant sonitus manare per auras;
  175. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  176. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  177. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  178. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  179. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  180. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  181. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  182. cernere odorari licet et sentire sonare.
  183. Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
  184. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  185. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  186. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  187. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  188. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  189. principio fit ut in speluncis saxa superna
  190. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  191. manat item nobis e toto corpore sudor,
  192. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  193. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  194. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  195. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  196. sentimus, sentimus item transire per aurum
  197. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  198. denique per dissaepta domorum saxea voces
  199. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  200. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  201. denique qua circum caeli lorica ,
  202. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  203. et tempestate in terra caeloque coorta
  204. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  205. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  206. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
  207. corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
  208. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
  209. principio terram sol excoquit et facit are,
  210. at glaciem dissolvit et altis montibus altas
  211. extructasque nives radiis tabescere cogit;
  212. denique cera lique fit in eius posta vapore.
  213. ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
  214. at coria et carnem trahit et conducit in unum.
  215. umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
  216. at coria et carnem mollit durata calore.
  217. barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
  218. effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
  219. qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
  220. denique amaracinum fugitat sus et timet omne
  221. unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
  222. quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
  223. at contra nobis caenum taeterrima cum sit
  224. spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
  225. insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
  226. Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re
  227. adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
  228. multa foramina cum variis sint reddita rebus,
  229. dissimili inter se natura praedita debent
  230. esse et habere suam naturam quaeque viasque.
  231. quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
  232. quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
  233. nam penetrare alio sonitus alioque saporem
  234. cernimus e sucis, alio nidoris odores.
  235. scilicet id fieri cogit natura viarum
  236. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.
  237. praeterea manare aliud per saxa videtur,
  238. atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
  239. argentoque foras aliud vitroque meare;
  240. nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
  241. atque aliis aliud citius transmittere eadem.
  242. scilicet id fieri cogit natura viarum
  243. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
  244. propter dissimilem naturam textaque rerum.
  245. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  246. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  247. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis