De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. saepe oberunt; non quo violari summa deum vis
  2. possit, ut ex ira poenas petere inbibat acris,
  3. sed quia tute tibi placida cum pace quietos
  4. constitues magnos irarum volvere fluctus,
  5. nec delubra deum placido cum pectore adibis,
  6. nec de corpore quae sancto simulacra feruntur
  7. in mentes hominum divinae nuntia formae,
  8. suscipere haec animi tranquilla pace valebis.
  9. inde videre licet qualis iam vita sequatur.
  10. quam quidem ut a nobis ratio verissima longe
  11. reiciat, quamquam sunt a me multa profecta,
  12. multa tamen restant et sunt ornanda politis
  13. versibus; est ratio caeliQUE ignisque tenenda,
  14. sunt tempestates et fulmina clara canenda,
  15. quid faciant et qua de causa cumque ferantur;
  16. ne trepides caeli divisis partibus amens,
  17. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  18. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  19. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.
  20. quorum operum causas nulla ratione videre
  21. possunt ac fieri divino numine rentur.
  22. Principio tonitru quatiuntur caerula caeli
  23. propterea quia concurrunt sublime volantes
  24. aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.
  25. nec fit enim sonitus caeli de parte serena,
  26. verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,
  27. tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
  28. praeterea neque tam condenso corpore nubes
  29. esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
  30. tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
  31. nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
  32. ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
  33. nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
  34. Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
  35. carbasus ut quondam magnis intenta theatris
  36. dat crepitum malos inter iactata trabesque,
  37. inter dum perscissa furit petulantibus auris
  38. et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
  39. id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
  40. aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
  41. verberibus venti versant planguntque per auras.
  42. fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
  43. frontibus adversis possint quam de latere ire
  44. diverso motu radentes corpora tractim,
  45. aridus unde auris terget sonus ille diuque
  46. ducitur, exierunt donec regionibus artis.
  47. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
  48. omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
  49. maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
  50. cum subito validi venti conlecta procella
  51. nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
  52. turbine versanti magis ac magis undique nubem
  53. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
  54. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  55. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  56. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  57. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  58. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  59. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  60. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  61. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  62. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  63. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  64. perscindat nubem perfringens impete recto;
  65. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  66. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  67. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  68. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  69. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  70. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  71. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  72. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  73. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  74. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  75. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  76. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  77. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  78. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  79. turbine ventorum comburens impete magno;
  80. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  81. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  82. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  83. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  84. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  85. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  86. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  87. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  88. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  89. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  90. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  91. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  92. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  93. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  94. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  95. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  96. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  97. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  98. e simili causa, concursu natus eodem.
  99. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  100. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  101. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  102. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  103. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  104. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  105. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  106. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  107. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  108. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  109. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  110. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  111. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  112. extructis aliis alias super impete miro.
  113. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  114. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  115. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  116. nubila portabunt venti transversa per auras,
  117. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  118. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  119. in statione locata sepultis undique ventis;
  120. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  121. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  122. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  123. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  124. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  125. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  126. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  127. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  128. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  129. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  130. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  131. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  132. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  133. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  134. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  135. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  136. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  137. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  138. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  139. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  140. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  141. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  142. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  143. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  144. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  145. Quod superest, quali natura praedita constent
  146. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  147. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  148. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  149. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  150. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  151. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  152. constituit natura minutis mobilibusque
  153. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  154. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  155. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  156. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  157. curat item vasis integris vina repente
  158. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  159. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  160. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  161. mobiliter soluens differt primordia vini.
  162. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  163. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  164. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  165. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  166. fiant ut possint ictu discludere turris,
  167. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  168. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  169. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  170. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  171. expediam neque te in promissis plura morabor.
  172. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  173. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  174. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  175. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  176. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  177. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  178. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  179. adeo tetra nimborum nocte coorta
  180. inpendent atrae formidinis ora superne,
  181. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  182. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  183. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  184. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  185. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  186. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  187. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  188. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  189. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  190. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  191. multa forent multis exempto nubila sole;
  192. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  193. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  194. si non extructis foret alte nubibus aether.
  195. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  196. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  197. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  198. semina habere cavas nubes et multa necessest
  199. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  200. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  201. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  202. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  203. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  204. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  205. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  206. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  207. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  208. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  209. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  210. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  211. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  212. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  213. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  214. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  215. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  216. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  217. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  218. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  219. tantus discidio nubis ventique procella
  220. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  221. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  222. incidit in validam maturo culmine nubem;
  223. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  224. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  225. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  226. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  227. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  228. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  229. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  230. atque alia ex ipso conradens portat
  231. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  232. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  233. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  234. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  235. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  236. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  237. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  238. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  239. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  240. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  241. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  242. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  243. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  244. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  245. nec temere omnino plane vis frigida venti
  246. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  247. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  248. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  249. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  250. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  251. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  252. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  253. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  254. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  255. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  256. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  257. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  258. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  259. non igitur multis offensibus in remorando
  260. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  261. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  262. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  263. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  264. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  265. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  266. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  267. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  268. et validas auget viris et roborat ictum;
  269. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  270. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  271. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  272. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  273. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  274. incolumisque venit per res atque integra transit
  275. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  276. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  277. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  278. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  279. conferve facit, e parvis quia facta minute
  280. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  281. quae facile insinuantur et insinuata repente
  282. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  283. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  284. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  285. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  286. frigore enim desunt ignes ventique calore
  287. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  288. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  289. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  290. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  291. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  292. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  293. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  294. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  295. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  296. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  297. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  298. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  299. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  300. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  301. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  302. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  303. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  304. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  305. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  306. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  307. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  308. indicia occultae divum perquirere mentis,
  309. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  310. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  311. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  312. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  313. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  314. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  315. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  316. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  317. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  318. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  319. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  320. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  321. turbine caelesti subito correptus et igni?
  322. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  323. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  324. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  325. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  326. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  327. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  328. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  329. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  330. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  331. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  332. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  333. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  334. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  335. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  336. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  337. et simul in multas partis qui credere possis
  338. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  339. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  340. at saepest numero factum fierique necessest,
  341. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  342. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  343. postremo cur sancta deum delubra suasque
  344. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  345. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  346. demit imaginibus violento volnere honorem?
  347. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  348. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  349. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  350. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  351. in mare qua missi veniant ratione superne.
  352. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  353. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  354. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  355. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  356. navigia in summum veniant vexata periclum.
  357. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  358. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  359. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  360. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  361. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  362. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  363. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  364. versabundus enim turbo descendit et illam
  365. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  366. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  367. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  368. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  369. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  370. vertex conradens ex semina nubis
  371. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  372. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  373. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  374. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  375. officere in terris, apparet crebrius idem
  376. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  377. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  378. hoc super in caeli spatio coiere repente
  379. asperiora, modis quae possint indupedita
  380. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  381. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  382. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  383. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  384. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  385. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  386. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  387. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  388. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  389. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  390. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  391. hic demum fit uti turba maiore coorta
  392. et condensa queant apparere et simul ipso
  393. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  394. nam loca declarat sursum ventosa patere
  395. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  396. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  397. corpora naturam declarant litore vestis
  398. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  399. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  400. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  401. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  402. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  403. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  404. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  405. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  406. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  407. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  408. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  409. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  410. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  411. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  412. esse infinitam docui, quantaque volarent
  413. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  414. immemorabile per spatium transire solerent.
  415. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  416. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  417. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  418. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  419. et quasi per magni circum spiracula mundi
  420. exitus introitusque elementis redditus extat.
  421. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  422. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  423. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  424. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  425. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  426. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  427. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  428. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  429. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  430. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  431. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  432. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  433. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  434. multa modis multis convenere undique adaucta,
  435. confertae nubes umorem mittere certant
  436. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  437. copia nimborum turba maiore coacta
  438. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  439. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  440. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  441. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  442. cera super calido tabescens multa liquescat.
  443. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  444. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  445. at retinere diu pluviae longumque morari
  446. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  447. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  448. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  449. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  450. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  451. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  452. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  453. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  454. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  455. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  456. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  457. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  458. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  459. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  460. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  461. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  462. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  463. supter item ut supera ventosis undique plenam
  464. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  465. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  466. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  467. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  468. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  469. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  470. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  471. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  472. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  473. concussu late disserpunt inde tremores.
  474. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  475. tecta viam propter non magno pondere tota,
  476. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  477. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  478. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  479. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  480. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  481. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  482. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  483. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  484. collectus parte ex una procumbit et urget
  485. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  486. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  487. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  488. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  489. inclinata minent in eandem prodita partem
  490. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  491. et metuunt magni naturam credere mundi
  492. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  493. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  494. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  495. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  496. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  497. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  498. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  499. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  500. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  501. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  502. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  503. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  504. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  505. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  506. in loca se cava terrai coniecit ibique
  507. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  508. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  509. exagitata foras erumpitur et simul altam
  510. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  511. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  512. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  513. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  514. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  515. motibus in terris et multae per mare pessum
  516. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  517. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  518. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  519. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  520. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  521. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  522. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  523. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  524. terrai ne dissoluat natura repente,
  525. neu distracta suum late dispandat hiatum
  526. idque suis confusa velit complere ruinis.
  527. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  528. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  529. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  530. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  531. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  532. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  533. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  534. ---
  535. Principio mare mirantur non reddere maius
  536. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  537. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  538. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  539. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  540. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  541. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  542. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  543. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  544. quippe videmus enim vestis umore madentis
  545. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  546. at pelage multa et late substrata videmus.
  547. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  548. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  549. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  550. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  551. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  552. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  553. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  554. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  555. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  556. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  557. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  558. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  559. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  560. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  561. in terras itidem manare ex aequore salso;
  562. percolatur enim virus retroque remanat
  563. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  564. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  565. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  566. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  567. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  568. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  569. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  570. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  571. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  572. cernentes pavida complebant pectora cura,
  573. quid moliretur rerum natura novarum.
  574. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  575. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  576. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  577. et videas caelum summai totius unum
  578. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  579. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  580. quod bene propositum si plane contueare
  581. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  582. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  583. accepit calido febrim fervore coortam
  584. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  585. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  586. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  587. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  588. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  589. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  590. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  591. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  592. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  593. ex infinito satis omnia suppeditare,
  594. unde repente queat tellus concussa moveri
  595. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  596. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  597. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  598. et tempestates pluviae graviore coortu
  599. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  600. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  601. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  602. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  603. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  604. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  605. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  606. nil sint ad summam summai totius omnem.
  607. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente