De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  2. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  3. expediam, quali natura praedita constent.
  4. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  5. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  6. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  7. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  8. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  9. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  10. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  11. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  12. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  13. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  14. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  15. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  16. cornices, non cum fumant altaria donis;
  17. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  18. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  19. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  20. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  21. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  22. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  23. manibus ut si sint divis mactata repente.
  24. omnia quae naturali ratione geruntur,
  25. et quibus e fiant causis apparet origo;